[3]
qua re, patres conscripti, consulite vobis, prospicite
patriae, conservate vos, coniuges, liberos fortunasque
vestras, populi Romani nomen salutemque defendite;
mihi parcere ac de me cogitare desinite. nam primum
debeo sperare omnis deos qui huic urbi praesident pro
eo mihi ac mereor relaturos esse gratiam; deinde, si quid
obtigerit, aequo animo paratoque moriar. nam neque
turpis1 mors forti viro potest accidere neque immatura
consulari nec misera sapienti2. nec tamen ego sum ille
ferreus qui fratris carissimi atque amantissimi praesentis
maerore non movear horumque omnium lacrimis a quibus
me circumsessum videtis. neque meam mentem non
domum saepe revocat exanimata uxor et abiecta metu
filia et parvolus filius, quem mihi videtur amplecti res
publica tamquam obsidem consulatus mei, neque ille qui
exspectans huius exitum diei stat in conspectu meo gener.
moveor his rebus omnibus, sed in eam partem uti3 salvi
sint vobiscum omnes, etiam si me vis aliqua oppresserit,
potius quam et4 illi et nos una rei publicae peste pereamus.
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.