[15]
hosce
ego homines excipio et secerno libenter, neque in improborum
civium sed in acerbissimorum hostium numero
habendos puto. ceteri vero, di immortales! qua frequentia,
quo studio, qua virtute ad communem salutem
dignitatemque consentiunt! quid ego hic equites Romanos
commemorem? qui vobis ita summam ordinis consilique
concedunt ut vobiscum de amore rei publicae
certent; quos ex multorum annorum dissensione huius
ordinis ad societatem concordiamque revocatos hodiernus
dies vobiscum atque haec causa coniungit. quam si coniunctionem
in consulatu confirmatam meo perpetuam in re
publica tenuerimus, confirmo vobis nullum posthac malum
civile ac domesticum ad ullam rei publicae partem esse
venturum. Pari studio defendendae rei publicae convenisse
video tribunos aerarios, fortissimos viros; scribas item
universos quos, cum casu hic dies ad aerarium frequentasset,
video ab exspectatione sortis ad salutem communem
esse conversos.
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.