[21]
tam praeceps, tam
mente captus qui neget haec omnia quae videmus praecipueque
hanc urbem deorum immortalium nutu ac potestate
administrari? etenim cum esset ita responsum, caedis,
incendia, interitum rei publicae comparari, et ea per civis1,
quae tum propter magnitudinem scelerum non nullis incredibilia
videbantur, ea non modo cogitata a nefariis civibus
verum etiam suscepta esse sensistis. illud vero nonne
ita praesens est ut nutu Iovis optimi maximi factum esse
videatur, ut, cum hodierno die mane per forum meo iussu
et coniurati et eorum indices in aedem Concordiae ducerentur,
eo ipso tempore signum statueretur? quo conlocato
atque ad vos senatumque converso omnia et senatus et vos2
quae erant contra salutem3 omnium cogitata4 inlustrata et
patefacta vidistis.
This text is part of:
Search the Perseus Catalog for:
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.