[4]
atque
ego, ut1 vidi, quos maximo furore et scelere esse inflammatos
sciebam, eos nobiscum esse et Romae remansisse,
in eo omnis dies noctesque consumpsi ut quid agerent,
quid molirentur sentirem ac viderem, ut, quoniam auribus
vestris propter incredibilem magnitudinem sceleris
minorem fidem faceret oratio mea, rem ita comprehenderem
ut tum demum animis saluti vestrae provideretis
cum oculis maleficium ipsum videretis. itaque ut comperi
legatos Allobrogum belli Transalpini et tumultus
Gallici excitandi causa a P. Lentulo esse sollicitatos, eosque
in Galliam ad suos civis eodemque itinere cum litteris
mandatisque2 ad Catilinam esse missos, comitemque eis
adiunctum esse T.3 Volturcium, atque huic esse ad Catilinam
datas litteras, facultatem mihi oblatam putavi ut,
quod erat difficillimum quodque ego semper optabam ab
dis immortalibus, tota4 res non solum a me sed etiam
a senatu et a vobis manifesto deprenderetur.
This text is part of:
Search the Perseus Catalog for:
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.