[12]
Volturcius
vero subito litteras proferri atque aperiri iubet
quas sibi a Lentulo ad Catilinam datas esse dicebat. atque
ibi vehementissime perturbatus Lentulus tamen et
signum et manum suam cognovit. erant autem1 sine nomine,
sed ita: 'quis2 sim scies ex eo quem ad te misi.
cura ut vir sis et cogita quem in locum sis progressus.
vide ecquid3 tibi iam sit necesse et cura ut omnium
tibi auxilia adiungas, etiam infimorum.' Gabinius deinde
introductus, cum primo impudenter respondere coepisset,
ad extremum nihil ex eis quae Galli insimulabant negavit.
ac mihi quidem,
This text is part of:
Search the Perseus Catalog for:
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.