[9]
atque
ut eius diversa studia in dissimili ratione perspicere possitis,
nemo est in ludo gladiatorio paulo ad facinus audacior qui
se non intimum Catilinae esse fateatur1, nemo in scaena levior
et nequior qui se non eiusdem prope sodalem fuisse commemoret.
atque idem tamen stuprorum et scelerum exercitatione
adsuefactus frigore et fame et siti et vigiliis perferendis
fortis ab istis praedicabatur, cum industriae subsidia atque instrumenta
virtutis in libidine audaciaque consumeret2.
This text is part of:
Search the Perseus Catalog for:
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.