[7]
O fortunatam
rem publicam, si quidem hanc sentinam urbis1 eiecerit! uno
me hercule Catilina exhausto levata2 mihi et recreata res
publica videtur. quid enim mali aut sceleris fingi aut
cogitari potest quod non ille conceperit? quis tota Italia
veneficus, quis gladiator, quis latro, quis sicarius, quis parricida,
quis testamentorum subiector, quis circumscriptor,
quis ganeo, quis nepos, quis adulter, quae mulier infamis,
quis corruptor iuventutis, quis corruptus, quis perditus inveniri
potest qui se cum Catilina non familiarissime vixisse
fateatur? quae caedes per hosce annos sine illo facta est,
quod nefarium stuprum non per illum?
This text is part of:
Search the Perseus Catalog for:
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.