[4]
sed cum viderem, ne
vobis quidem omnibus1 etiam tum re probata2 si illum, ut
erat meritus, morte multassem, fore ut eius socios invidia
oppressus persequi non possem, rem huc deduxi ut tum
palam pugnare possetis cum hostem aperte videretis. quem
quidem ego hostem, Quirites3, quam vehementer foris esse
timendum putem, licet hinc intellegatis, quod4 etiam illud5
moleste fero quod ex urbe parum comitatus exierit.
Vtinam ille omnis secum suas copias eduxisset! Tongilium
mihi eduxit quem amare in praetexta6 coeperat, Publicium
et Minucium quorum aes alienum contractum in popina
nullum rei publicae motum adferre poterat: reliquit quos
viros, quanto aere alieno, quam valentis, quam nobilis!
This text is part of:
Search the Perseus Catalog for:
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
1 ne vobis quidem omnibus a: rem quidem omnibus vobis CAV: re quid ne vobis omnibus h: ne vobis quidem omnibus re βγ: re ne vobis quidem omnibus Lambinus
2 re probata scripst: reprobatam C: rei p. probatam V: om. A in 10 hitt. lac.: probata cett.
3 Quirites om. a: Quirites, hostem h
4 quod pauci dett.: qui mei
6 praetexta i: praetexta (-tata A) calumnia (fort. ex K cf. I. 26) cett.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.