[19]
alterum
genus est eorum qui, quamquam premuntur aere alieno,
dominationem tamen exspectant, rerum potiri volunt, honores
quos quieta re publica desperant perturbata se
consequi1 posse arbitrantur. quibus hoc praecipiendum
videtur, unum scilicet et idem quod reliquis omnibus, ut
desperent id2 quod conantur se consequi posse: primum
omnium me ipsum vigilare, adesse, providere rei publicae;
deinde magnos animos esse in bonis viris, magnam concordiam
ordinum3, maximam multitudinem4, magnas praeterea
militum copias5; deos denique immortalis huic invicto populo,
clarissimo imperio, pulcherrimae urbi contra tantam
vim sceleris praesentis auxilium esse laturos. quod si iam
sint id quod summo6 furore cupiunt adepti, num illi in
cinere urbis et in sanguine civium, quae mente conscelerata
ac nefaria concupiverunt, consules se7 aut dictatores aut
etiam reges sperant futuros? non vident id se cupere quod,
si adepti sint, fugitivo alicui aut gladiatori concedi sit8
necesse?
This text is part of:
Search the Perseus Catalog for:
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.