[29]
quae quidem ego neque mea prudentia
neque humanis consiliis fretus polliceor vobis, Quirites, sed
multis et non dubiis deorum immortalium significationibus,
quibus ego ducibus in hanc spem sententiamque sum ingressus;
qui iam non procul, ut quondam solebant, ab
externo hoste atque longinquo, sed hic praesentes suo
numine atque auxilio sua templa atque urbis tecta defendunt.
quos vos, Quirites, precari, venerari, implorare
debetis ut, quam urbem pulcherrimam florentissimam
potentissimamque1 esse voluerunt, hanc omnibus hostium
copiis terra marique superatis a perditissimorum civium
nefario scelere defendant.
This text is part of:
Search the Perseus Catalog for:
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.