[25]
sed si, omissis his rebus1 quibus
nos suppeditamur, eget ille, senatu, equitibus Romanis2,
urbe, aerario, vectigalibus, cuncta Italia, provinciis omnibus,
exteris nationibus, si his rebus omissis causas ipsas quae
inter se confligunt contendere velimus, ex eo ipso quam
valde illi iaceant intellegere possumus. ex hac enim parte
pudor pugnat, illinc petulantia; hinc pudicitia, illinc stuprum;
hinc fides, illinc fraudatio; hinc pietas, illinc scelus;
hinc constantia, illinc furor; hinc honestas, illinc turpitudo;
hinc continentia, illinc libido; hinc denique3 aequitas, temperantia,
fortitudo, prudentia, virtutes omnes certant cum
iniquitate, luxuria, ignavia, temeritate, cum vitiis omnibus;
postremo copia4 cum egestate, bona ratio cum perdita, mens
sana cum amentia, bona denique spes cum omnium rerum
desperatione confligit. in eius modi certamine ac proelio
nonne, si5 hominum studia deficiant, di ipsi immortales
cogant ab his praeclarissimis virtutibus tot et tanta vitia
superari?
This text is part of:
Search the Perseus Catalog for:
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.