previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics

IN L. CATILINAM ORATIO SECVNDA HABITA AD POPVLVM

1. tandem aliquando, Quirites, L. Catilinam, furentem audacia, scelus anhelantem, pestem patriae nefarie molientem, vobis atque huic urbi ferro flammaque1 minitantem ex urbe vel eiecimus vel emisimus vel ipsum egredientem verbis prosecuti sumus. abiit2, excessit, evasit, erupit. nulla iam pernicies a monstro illo atque prodigio moenibus ipsis intra moenia comparabitur3. atque hunc quidem unum huius belli domestici ducem sine controversia vicimus. non enim iam inter latera nostra sica illa versabitur, non in campo, non in foro, non in curia, non denique intra domesticos parietes pertimescemus4. loco ille motus est, cum est ex5 urbe depulsus. palam iam cum hoste nullo impediente bellum iustum6 geremus. sine dubio perdidimus hominem magnificeque vicimus, cum illum ex occultis insidiis in apertum latrocinium coniecimus. [2] quod vero non cruentum mucronem, ut voluit, extulit, quod vivis nobis egressus est, quod ei ferrum e manibus extorsimus, quod incolumis civis, quod stantem urbem reliquit, quanto tandem illum maerore esse adflictum et profligatum putatis? iacet ille nunc prostratus, Quirites7, et se perculsum atque abiectum esse sentit et retorquet oculos profecto saepe ad hanc urbem quam e suis faucibus ereptam esse luget: quae quidem mihi laetari8 videtur, quod tantam pestem evomuerit forasque proiecerit. 2. [3]

ac si quis est talis qualis esse omnis oportebat, qui in hoc ipso in quo exsultat et triumphat oratio mea me vehementer accuset, quod tam capitalem hostem non comprehenderim potius quam emiserim, non est ista mea culpa, Quirites9, sed temporum. interfectum esse L. Catilinam et gravissimo supplicio adfectum iam pridem oportebat, idque a me et mos maiorum et huius imperi severitas et res publica postulabat. sed quam multos fuisse putatis qui quae ego deferrem non crederent, quam multos qui propter stultitiam non putarent10, quam multos qui etiam defenderent, quam multos qui propter improbitatem faverent11? ac si illo sublato depelli a vobis omne periculum iudicarem, iam pridem ego L. Catilinam non modo invidiae meae verum etiam vitae periculo sustulissem. [4] sed cum viderem, ne vobis quidem omnibus12 etiam tum re probata13 si illum, ut erat meritus, morte multassem, fore ut eius socios invidia oppressus persequi non possem, rem huc deduxi ut tum palam pugnare possetis cum hostem aperte videretis. quem quidem ego hostem, Quirites14, quam vehementer foris esse timendum putem, licet hinc intellegatis, quod15 etiam illud16 moleste fero quod ex urbe parum comitatus exierit. Vtinam ille omnis secum suas copias eduxisset! Tongilium mihi eduxit quem amare in praetexta17 coeperat, Publicium et Minucium quorum aes alienum contractum in popina nullum rei publicae motum adferre poterat: reliquit quos viros, quanto aere alieno, quam valentis, quam nobilis! 3. [5] itaque ego illum exercitum prae18 Gallicanis legionibus et hoc dilectu quem in agro Piceno et Gallico Q. Metellus habuit, et his copiis19 quae a nobis cotidie comparantur, magno opere contemno, conlectum ex senibus desperatis, ex agresti luxuria, ex rusticis decoctoribus, ex eis qui vadimonia deserere quam illum exercitum maluerunt; quibus ego non modo si aciem exercitus nostri, verum etiam si edictum praetoris ostendero, concident. hos quos video volitare in foro, quos stare ad curiam, quos etiam in senatum venire, qui nitent unguentis, qui fulgent purpura, mallem secum suos milites eduxisset: qui si hic permanent, mementote non tam exercitum illum esse nobis quam hos qui exercitum deseruerunt pertimescendos. atque hoc etiam sunt timendi magis quod quid cogitent20 me scire sentiunt neque tamen permoventur. [6] video cui sit Apulia attributa, quis habeat Etruriam, quis agrum Picenum, quis Gallicum, quis sibi has urbanas insidias caedis atque incendiorum depoposcerit. omnia superioris noctis consilia ad me perlata21 esse sentiunt; patefeci in senatu hesterno die; Catilina ipse pertimuit, profugit: hi22 quid exspectant? ne illi vehementer errant, si illam meam pristinam lenitatem perpetuam sperant futuram. 4.

quod exspectavi, iam sum adsecutus ut vos omnes factam esse aperte coniurationem contra rem publicam videretis; nisi vero si23 quis est qui Catilinae similis cum Catilina sentire non putet. non est iam lenitati24 locus; severitatem res ipsa flagitat. unum etiam nunc concedam: exeant, proficiscantur, ne patiantur desiderio sui Catilinam miserum tabescere. demonstrabo iter: Aurelia via profectus est; si accelerare volent, ad vesperam consequentur. [7] O fortunatam rem publicam, si quidem hanc sentinam urbis25 eiecerit! uno me hercule Catilina exhausto levata26 mihi et recreata res publica videtur. quid enim mali aut sceleris fingi aut cogitari potest quod non ille conceperit? quis tota Italia veneficus, quis gladiator, quis latro, quis sicarius, quis parricida, quis testamentorum subiector, quis circumscriptor, quis ganeo, quis nepos, quis adulter, quae mulier infamis, quis corruptor iuventutis, quis corruptus, quis perditus inveniri potest qui se cum Catilina non familiarissime vixisse fateatur? quae caedes per hosce annos sine illo facta est, quod nefarium stuprum non per illum? [8] iam vero quae tanta umquam in ullo27 iuventutis inlecebra fuit quanta in illo? qui alios ipse amabat turpissime, aliorum amori flagitiosissime serviebat, aliis fructum libidinum, aliis mortem parentum non modo impellendo verum etiam adiuvando pollicebatur. nunc vero quam subito non solum ex urbe verum etiam ex agris ingentem numerum perditorum hominum conlegerat! nemo non modo Romae sed ne ullo quidem28 in angulo totius Italiae oppressus aere alieno fuit quem non ad hoc incredibile sceleris foedus asciverit. 5. [9] atque ut eius diversa studia in dissimili ratione perspicere possitis, nemo est in ludo gladiatorio paulo ad facinus audacior qui se non intimum Catilinae esse fateatur29, nemo in scaena levior et nequior qui se non eiusdem prope sodalem fuisse commemoret. atque idem tamen stuprorum et scelerum exercitatione adsuefactus frigore et fame et siti et vigiliis perferendis fortis ab istis praedicabatur, cum industriae subsidia atque instrumenta virtutis in libidine audaciaque consumeret30. [10] hunc vero si secuti erunt sui comites, si ex urbe exierint desperatorum hominum flagitiosi greges, o nos beatos, o rem publicam fortunatum, o praeclaram laudem consulatus mei! non enim iam sunt mediocres hominum libidines, non humanae et31 tolerandae audaciae; nihil cogitant nisi caedem, nisi incendia, nisi rapinas. patrimonia sua profuderunt, fortunas suas obligaverunt32; res eos iam pridem33, fides nuper deficere coepit: eadem tamen illa quae erat in abundantia libido permanet34. quod si in vino et alea comissationes solum et scorta quaererent, essent illi quidem desperandi, sed tamen essent ferendi: hoc vero quis ferre possit, inertis homines fortissimis viris insidiari, stultissimos prudentissimis, ebrios35 sobriis, dormientis vigilantibus? qui mihi36 accubantes in conviviis, complexi mulieres impudicas, vino languidi, conferti cibo, sertis redimiti, unguentis obliti, debilitati stupris eructant sermonibus suis caedem bonorum atque urbis incendia. [11] quibus ego confido impendere fatum aliquod et poenam iam diu improbitati, nequitiae, sceleri, libidini debitam aut instare iam plane aut certe appropinquare. quos si meus consulatus, quoniam sanare non potest, sustulerit, non breve nescio quod tempus sed multa saecula propagarit rei publicae. nulla enim est37 natio quam pertimescamus, nullus rex qui bellum populo Romano facere possit. omnia sunt externa unius virtute terra marique pacata: domesticum bellum manet, intus insidiae sunt38, intus inclusum periculum est, intus est hostis. cum luxuria nobis, cum amentia, cum scelere certandum est. huic ego me bello ducem profiteor, Quirites; suscipio inimicitias hominum perditorum; quae sanari poterunt quacumque ratione sanabo, quae resecanda erunt non patiar ad perniciem civitatis manere39. proinde aut exeant aut quiescant aut, si et in urbe et in eadem40 mente permanent, ea quae merentur exspectent. 6. [12]

at etiam sunt qui dicant, Quirites41, a me eiectum esse Catilinam42. quod ego si verbo adsequi possem, istos ipsos eicerem qui haec loquuntur. homo enim videlicet timidus aut etiam permodestus vocem consulis ferre non potuit; simul atque ire in exsilium iussus est, paruit43. quin44 hesterno die, cum domi meae paene interfectus essem, senatum in aedem Iovis Statoris convocavi45, rem omnem ad patres conscriptos detuli. quo cum Catilina venisset, quis eum senator appellavit, quis salutavit, quis denique ita aspexit ut perditum civem ac non potius ut importunissimum hostem? quin etiam principes eius ordinis partem illam subselliorum ad quam ille accesserat nudam atque inanem reliquerunt. [13] hic ego vehemens ille consul qui verbo civis in exsilium eicio quaesivi a Catilina in46 nocturno conventu ad M. Laecam fuisset necne. cum ille homo audacissimus conscientia convictus primo reticuisset, patefeci cetera: quid ea nocte egisset, ubi fuisset47, quid in proximam48 constituisset, quem ad modum esset ei ratio totius belli descripta edocui. cum haesitaret, cum teneretur, quaesivi quid dubitaret proficisci eo quo iam pridem pararet, cum arma, cum securis, cum fascis, cum tubas, cum signa militaria, cum aquilam illam argenteam cui ille etiam sacrarium49 domi suae fecerat scirem esse praemissam. [14] in exsilium eiciebam quem iam ingressum esse in bellum videram50? etenim, credo, Manlius iste centurio qui in agro Faesulano castra posuit bellum populo Romano suo nomine indixit, et illa castra nunc non Catilinam ducem exspectant, et ille eiectus in exsilium se Massiliam, ut aiunt, non in haec castra confert51. 7. O condicionem miseram non modo administrandae verum etiam conservandae rei publicae! nunc si L. Catilina consiliis, laboribus, periculis meis circumclusus ac debilitatus subito pertimuerit, sententiam mutaverit, deseruerit suos, consilium belli faciendi abiecerit, et ex52 hoc cursu sceleris ac53 belli iter ad fugam atque in exsilium54 converterit, non ille a me spoliatus armis audaciae, non obstupefactus ac perterritus mea diligentia, non de spe conatuque depulsus, sed indemnatus innocens in exsilium eiectus a consule vi et minis esse dicetur: et erunt qui illum, si hoc fecerit, non improbum sed miserum55, me non diligentissimum consulem sed crudelissimum tyrannum existimari velint! [15] est mihi tanti, Quirites, huius invidiae falsae atque iniquae tempestatem subire, dum modo a vobis huius horribilis belli ac nefarii periculum depellatur. dicatur sane eiectus esse a me, dum modo eat in exsilium. sed mihi credite, non est iturus. numquam ego ab56 dis immortalibus optabo, Quirites, invidiae meae relevandae57 causa ut L. Catilinam ducere exercitum hostium atque in armis volitare audiatis, sed triduo tamen audietis; multoque magis illud timeo ne mihi sit invidiosum aliquando quod illum emiserim potius58 quam quod eiecerim. sed cum sint homines qui illum, cum profectus sit, eiectum esse dicant, idem, si interfectus esset, quid dicerent? [16] quamquam isti qui Catilinam Massiliam ire dictitant non tam hoc queruntur quam verentur. nemo est istorum tam misericors qui illum non ad Manlium quam ad Massiliensis ire malit. ille autem, si me hercule hoc quod agit numquam antea cogitasset, tamen latrocinantem se interfici mallet quam exsulem vivere. nunc vero, cum ei nihil adhuc praeter ipsius voluntatem cogitationemque acciderit, nisi quod vivis nobis Roma profectus est, optemus potius ut eat in exsilium quam queramur. 8. [17]

sed cur tam diu de uno hoste loquimur et de eo hoste qui iam fatetur se esse hostem, et quem59, quia, quod semper volui, murus interest, non timeo: de his qui dissimulant, qui Romae remanent, qui nobiscum sunt nihil dicimus? quos quidem ego, si ullo modo fieri possit60, non tam ulcisci studeo quam sanare sibi ipsos, placare rei publicae, neque id qua re fieri non possit, si iam me61 audire volent62, intellego. exponam enim vobis, Quirites, ex quibus generibus hominum istae copiae comparentur; deinde singulis medicinam consili atque orationis meae, si quam potero, adferam. [18] Vnum genus est eorum qui magno in aere alieno maiores etiam possessiones habent quarum amore adducti dissolvi nullo modo possunt. Horum hominum species est honestissimasunt enim locupletesvoluntas vero et causa impudentissima. tu agris, tu aedificiis, tu argento, tu familia, tu rebus omnibus ornatus et copiosus sis, et dubites de possessione detrahere, adquirere ad fidem? quid enim exspectas? bellum? quid ergo? in vastatione omnium tuas possessiones sacrosanctas futuras putes63? an tabulas novas? errant qui istas a Catilina exspectant: meo beneficio tabulae novae proferuntur64, verum auctionariae; neque enim isti qui possessiones habent alia ratione ulla salvi esse possunt. quod si maturius facere voluissent neque, id quod stultissimum est, certare cum usuris fructibus praediorum, et locupletioribus his et melioribus civibus uteremur. sed hosce homines minime puto pertimescendos, quod aut deduci de sententia possunt aut, si permanebunt, magis mihi videntur vota facturi contra rem publicam quam arma laturi. 9. [19] alterum genus est eorum qui, quamquam premuntur aere alieno, dominationem tamen exspectant, rerum potiri volunt, honores quos quieta re publica desperant perturbata se consequi65 posse arbitrantur. quibus hoc praecipiendum videtur, unum scilicet et idem quod reliquis omnibus, ut desperent id66 quod conantur se consequi posse: primum omnium me ipsum vigilare, adesse, providere rei publicae; deinde magnos animos esse in bonis viris, magnam concordiam ordinum67, maximam multitudinem68, magnas praeterea militum copias69; deos denique immortalis huic invicto populo, clarissimo imperio, pulcherrimae urbi contra tantam vim sceleris praesentis auxilium esse laturos. quod si iam sint id quod summo70 furore cupiunt adepti, num illi in cinere urbis et in sanguine civium, quae mente conscelerata ac nefaria concupiverunt, consules se71 aut dictatores aut etiam reges sperant futuros? non vident id se cupere quod, si adepti sint, fugitivo alicui aut gladiatori concedi sit72 necesse? [20] Tertium genus est aetate iam adfectum, sed tamen exercitatione robustum; quo ex genere iste est73 Manlius cui nunc Catilina succedit. hi74 sunt homines ex eis coloniis quas75 Sulla constituit; quas ego universas civium esse optimorum et fortissimorum virorum sentio, sed tamen ei sunt76 coloni qui se in77 insperatis ac repentinis pecuniis sumptuosius insolentiusque iactarunt. hi dum aedificant tamquam beati, dum praediis78 lectis79, familiis magnis, conviviis apparatis delectantur, in tantum aes alienum inciderunt ut, si salvi esse velint, Sulla sit eis ab80 inferis excitandus: qui etiam non nullos agrestis homines tenuis atque egentis in eandem illam spem rapinarum veterum impulerunt. quos ego utrosque81 in eodem genere praedatorum direptorumque pono, sed eos hoc moneo, desinant furere ac proscriptiones et dictaturas cogitare. tantus enim illorum temporum dolor inustus est civitati ut iam ista non modo homines sed ne pecudes quidem mihi passurae esse videantur. 10. [21] quartum genus est sane varium et mixtum et turbulentum; qui iam pridem premuntur, qui numquam emergunt, qui partim inertia, partim male gerendo negotio, partim etiam sumptibus in vetere aere alieno vacillant, qui vadimoniis, iudiciis, proscriptione82 bonorum defetigati permulti et ex urbe et ex agris se in illa castra conferre dicuntur. hosce ego non tam milites acris quam infitiatores lentos esse arbitror. qui homines quam83 primum, si stare non possunt, conruant, sed ita ut non modo civitas sed ne vicini quidem proximi sentiant. nam illud non intellego quam ob rem, si vivere honeste non possunt, perire turpiter velint, aut cur minore dolore perituros se cum multis quam si soli pereant84 arbitrentur. [22] Quintum genus est parricidarum, sicariorum, denique omnium facinerosorum. quos ego a Catilina non revoco; nam neque ab eo divelli85 possunt et pereant sane in latrocinio, quoniam sunt ita multi ut eos carcer capere non possit. postremum autem genus est non solum numero verum etiam genere ipso atque vita quod proprium Catilinae est, de eius dilectu, immo vero de complexu eius ac sinu; quos pexo capillo, nitidos, aut imberbis aut bene barbatos videtis, manicatis et talaribus tunicis, velis amictos, non togis; quorum omnis industria vitae86 et vigilandi labor in antelucanis cenis expromitur. [23] in his gregibus omnes aleatores, omnes adulteri, omnes impuri impudicique versantur. hi pueri tam lepidi ac delicati non solum amare et amari neque saltare et cantare sed etiam sicas vibrare et spargere venena didicerunt. qui nisi exeunt, nisi pereunt, etiam si Catilina perierit, scitote hoc in re publica seminarium Catilinarum futurum. verum tamen quid sibi isti miseri volunt? num suas secum mulierculas sunt in castra ducturi? quem ad modum autem illis carere poterunt, his praesertim iam noctibus? quo autem pacto illi Appenninum atque illas pruinas ac nivis perferent? nisi idcirco se facilius hiemem toleraturos putant, quod nudi in conviviis saltare didicerunt. 11. [24]

O bellum magno opere pertimescendum, cum hanc sit habiturus Catilina scortorum cohortem praetoriam! instruite nunc, Quirites, contra has tam praeclaras Catilinae copias vestra praesidia vestrosque exercitus. et primum gladiatori illi confecto et saucio consules imperatoresque vestros opponite; deinde contra illam naufragorum eiectam ac debilitatam manum florem totius Italiae ac robur educite. iam vero urbes87 coloniarum ac municipiorum respondebunt Catilinae tumulis silvestribus. neque ego ceteras copias, ornamenta, praesidia vestra cum illius latronis inopia atque egestate conferre debeo. [25] sed si, omissis his rebus88 quibus nos suppeditamur, eget ille, senatu, equitibus Romanis89, urbe, aerario, vectigalibus, cuncta Italia, provinciis omnibus, exteris nationibus, si his rebus omissis causas ipsas quae inter se confligunt contendere velimus, ex eo ipso quam valde illi iaceant intellegere possumus. ex hac enim parte pudor pugnat, illinc petulantia; hinc pudicitia, illinc stuprum; hinc fides, illinc fraudatio; hinc pietas, illinc scelus; hinc constantia, illinc furor; hinc honestas, illinc turpitudo; hinc continentia, illinc libido; hinc denique90 aequitas, temperantia, fortitudo, prudentia, virtutes omnes certant cum iniquitate, luxuria, ignavia, temeritate, cum vitiis omnibus; postremo copia91 cum egestate, bona ratio cum perdita, mens sana cum amentia, bona denique spes cum omnium rerum desperatione confligit. in eius modi certamine ac proelio nonne, si92 hominum studia deficiant, di ipsi immortales cogant ab his praeclarissimis virtutibus tot et tanta vitia superari? 12. [26] quae cum ita sint, Quirites, vos, quem ad modum iam antea dixi93, vestra tecta vigiliis custodiisque94 defendite; mihi ut urbi sine vestro metu95 ac sine ullo tumultu satis esset praesidi consultum atque provisum est. coloni omnes municipesque vestri certiores a me facti de hac nocturna excursione Catilinae facile urbis suas finisque defendent; gladiatores, quam sibi ille manum certissimam96 fore putavit, quamquam animo meliore sunt quam pars patriciorum, potestate tamen nostra continebuntur. Q. Metellus quem ego hoc prospiciens in agrum Gallicum Picenumque praemisi aut opprimet hominem aut eius omnis97 motus conatusque prohibebit. reliquis autem de rebus constituendis, maturandis, agendis iam ad senatum referemus, quem vocari videtis. [27]

nunc illos qui in urbe remanserunt atque adeo qui contra urbis salutem omniumque vestrum in urbe a Catilina relicti sunt, quamquam sunt hostes, tamen, quia nati98 sunt cives, monitos99 etiam atque etiam volo. mea lenitas adhuc si cui solutior visa est, hoc exspectavit100 ut id quod latebat erumperet. quod reliquum est, iam non possum oblivisci meam hanc esse patriam, me horum esse consulem, mihi aut cum his vivendum aut pro his esse moriendum. nullus est portis101 custos, nullus insidiator viae: si qui exire volunt, conivere102 possum; qui vero se in urbe commoverit cuius ego non modo factum sed vel103 inceptum ullum conatumve contra patriam deprehendero, sentiet in hac urbe esse consules vigilantis104, esse egregios magistratus, esse fortem senatum, esse arma, esse carcerem quem vindicem nefariorum ac manifestorum scelerum maiores nostri esse voluerunt. 13. [28]

atque haec omnia sic agentur105 ut maximae res minimo motu, pericula summa nullo tumultu, bellum intestinum ac domesticum post hominum memoriam crudelissimum et maximum me uno togato duce et imperatore sedetur. quod ego sic administrabo, Quirites, ut, si ullo modo fieri poterit, ne improbus quidem quisquam in hac urbe poenam sui sceleris sufferat. sed si vis manifestae audaciae, si impendens patriae periculum me necessario de hac animi lenitate deduxerit, illud profecto perficiam quod in tanto et tam insidioso bello vix optandum videtur106, ut neque bonus quisquam intereat paucorumque poena vos omnes salvi esse possitis. [29] quae quidem ego neque mea prudentia neque humanis consiliis fretus polliceor vobis, Quirites, sed multis et non dubiis deorum immortalium significationibus, quibus ego ducibus in hanc spem sententiamque sum ingressus; qui iam non procul, ut quondam solebant, ab externo hoste atque longinquo, sed hic praesentes suo numine atque auxilio sua templa atque urbis tecta defendunt. quos vos, Quirites, precari, venerari, implorare debetis ut, quam urbem pulcherrimam florentissimam potentissimamque107 esse voluerunt, hanc omnibus hostium copiis terra marique superatis a perditissimorum civium nefario scelere defendant.


1 ferro flammaque α: ferrum flammamque cett. minitantem CAah: minantem V cett.

2 abit C

3 comparatur ah

4 pertimescemus ahlγ (o2): pertimescimus CAVo1: perhorrescemus b

5 cum ex (ex sup. lin. in l) urbe est expulsus β

6 iustum om. bs gerimus Abx

7 prostratus, Quirites αC1) h: prostratusque est cett. C2

8 mihi laetari αh: laetari mihi cett.

9 Quirites αht: om. cett.

10 quam... putarent post defenderent hab. CAVh, om. a (cf. Zielinski p. 202): del. Halm

11 quam... faverent del. Bloch

12 ne vobis quidem omnibus a: rem quidem omnibus vobis CAV: re quid ne vobis omnibus h: ne vobis quidem omnibus re βγ: re ne vobis quidem omnibus Lambinus

13 re probata scripst: reprobatam C: rei p. probatam V: om. A in 10 hitt. lac.: probata cett.

14 Quirites om. a: Quirites, hostem h

15 quod pauci dett.: qui mei

16 illud om. βx: illud etiam h

17 praetexta i: praetexta (-tata A) calumnia (fort. ex K cf. I. 26) cett.

18 prae pro cod. Lambini: ex cett.

19 et ex his iis (AV) αh: et prae his coni. Müller

20 cogitant a

21 delata βx

22 hi om. α

23 si del. Madvig

24 lenitati αh: lenitatis βγ

25 urbis αh: huius urbis lγ: urbis huius bs

26 levata αh: relevata βγ

27 ullo αh: ullo homine βγ

28 ne ullo quidem unus cod. Halmii et cod. S. Marci 255: ne ullo (nullo unus det.) cett.

29 esse fateatur ahotu: om. cett.

30 consumeret αho2: consumerentur cett.

31 et αh: ac βγ

32 obligurierunt cod. Mureti

33 pridem deseruit add. ao2: defecit add. x2

34 manet βx

35 ebrios αh: ebriosos βγ

36 mihi om. β

37 est enim Vβγ

38 intus insidiae sunt om. CAV

39 manare Manutius

40 et in eadem in eadem AVo

41 Quirites om. αh

42 eiectum esse Catilinam scripsi: in exsilium ante esse add. α, post Catilinam h, ante eiectum cett.

43 paruit, ivit graevius

44 quin scripsi: qui AVo2: quid ut ah: qui (quod o1) ut cett.: fort. Quirites

45 convocavi αho: vocavi cett.

46 in an αh et Schol. Gron.: an in o: om. Priscian. K. iii. 249, 275

47 ubi fuisset om. x et Priscian. K. iii. 250

48 in proxima βx: proxima Priscian.

49 sacrarium x: scelerum post sacr. add. αhot, ante sacr. β

50 videram AV: videbam cett. et Diomedes K. i. 470

51 confert AVb: conferet cett.

52 et ex ex βx: et o1

53 ac αh: et cett.

54 atque exsilium Aah

55 miserum timidum βhx (contra Priscian. K. iii. 246)

56 ab α: a cett.

57 levandae x et Schol. Gron.

58 potius om. CAV

59 quem γ: om. αβh

60 posset βtux et Schol.

61 si iam me scripsi: si a me CAh: si me cett.

62 volent αh: volunt βγ

63 putes αC1h: putas cett. (C2

64 proferentur γ

65 se consequi αh: consequi se βγ

66 id post se hab. βγ

67 ordinum supplevi: om. codd.

68 maxima multitudine a: in maxima multitudine Halm

69 militum copias αh: copias militum cett.

70 cum summo C1γ

71 consules se αh: se consules cett.

72 sit concedi α

73 iste est αh: est ipse cett.

74 hi om. βx

75 quas α: quas Faesulas cett.

76 ei sunt insunt Eberhard

77 in Ernesti: om. codd.

78 praediis praesidiis Aaou

79 lectis α: lecticis cett.

80 eis ab ab a: ab his h

81 utrosque αh: Quirites (Quirites utrosque o2 cett.

82 proscriptione αh: proscriptionibus βγ defetigati A1tux1: defaet. a: defat. CA2 cett.

83 quam Halm: om. codd.

84 pereunt ah

85 divelli ab eo βγ

86 vitae vita αh

87 urbes vires Muretus: arces Garatoni

88 rebus omnibus γ

89 Romanis R. αhls: R. P. b: R. populo oux

90 hinc denique hinc γ (contra Isidorum Origg. ii. 21. 5)

91 copia bh et Isidorus: copiae cett.

92 si αh: etiam si cett.

93 antea dixi ante cod. Mureti

94 custodiis vigiliisque γ (cf. iii. 29)

95 metu mutu C: om. h: motu βx

96 manum certissimam αh (cert. man. h): manum fortissimam certissimamque β: fortissimam manum et cert. o: maximam manum et cert. tux

97 omnis eius oux

98 nati om. aβ (contra Claud. Sac. K. vi. 445)

99 monitos eos hγ: monitos esse Claud. Sac.

100 spectavit C

101 portae γ

102 conivere (commovere x) possum tux et Schol., Probus K. iv. 35, Claud. Sac. K. vi. 487: consulere sibi possunt cett.

103 sed vel bs: sed ne (ne quid o) αlo: sed hux

104 consulem vigilantem h

105 agentur αh: agentur, Quirites cett.

106 videtur hβux: videretur αot

107 florentissimam potentissimamque (-mamque et potent. o) Chγ: florentissimamque AVaβ

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load focus Notes (J. B. Greenough, G. L. Kittredge)
load focus English (C. D. Yonge, 1856)
hide References (1 total)
  • Cross-references in notes to this page (1):
load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: