[14]
quid vero? nuper cum morte
superioris uxoris novis nuptiis locum1 vacuefecisses2, nonne
etiam alio incredibili scelere hoc scelus cumulavisti3? quod
ego praetermitto et facile patior sileri4, ne in hac civitate
tanti facinoris immanitas aut exstitisse aut non vindicata
esse videatur. praetermitto ruinas fortunarum tuarum quas
omnis proximis Idibus tibi impendere5 senties: ad illa venio
quae non ad privatam ignominiam vitiorum tuorum, non ad
domesticam tuam6 difficultatem ac turpitudinem, sed ad
summam rem publicam atque ad omnium nostrum vitam
salutemque pertinent.
This text is part of:
Search the Perseus Catalog for:
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.