[11]
Magna dis immortalibus
habenda est atque huic ipsi Iovi Statori, antiquissimo
custodi huius urbis, gratia, quod hanc tam taetram,
tam horribilem1 tamque infestam rei publicae pestem totiens
iam effugimus. non est saepius in uno homine summa salus
periclitanda rei publicae. quam diu mihi consuli designato,
Catilina, insidiatus es, non publico me praesidio, sed privata
diligentia defendi. Cum proximis comitiis consularibus me
consulem in campo et competitores tuos interficere voluisti,
compressi conatus tuos nefarios amicorum praesidio et
copiis nullo tumultu publice concitato; denique, quotienscumque
me petisti, per me tibi obstiti, quamquam videbam
perniciem meam cum magna calamitate rei publicae esse
coniunctam.
This text is part of:
Search the Perseus Catalog for:
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
1 horribilem terribilem V (voc. terribilem post gratia hab. A)
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.