[17]
servi mehercule mei si me
isto pacto metuerent ut te metuunt omnes cives tui, domum
meam relinquendam putarem: tu tibi urbem non arbitraris1?
et si me meis civibus iniuria suspectum tam graviter atque
offensum viderem, carere me aspectu civium quam infestis
omnium oculis conspici mallem: tu, cum conscientia scelerum
tuorum agnoscas odium omnium iustum et iam diu
tibi debitum, dubitas quorum mentis sensusque volneras,
eorum aspectum praesentiamque vitare? si te parentes
timerent atque odissent tui neque eos2 ratione ulla3 placare
posses, ut opinor4, ab eorum oculis aliquo concederes. nunc
te patria, quae communis est parens omnium nostrum, odit
ac5 metuit et iam diu nihil te6 iudicat nisi de parricidio suo
cogitare: huius tu neque auctoritatem verebere nec iudicium
sequere nec vim pertimesces?
This text is part of:
Search the Perseus Catalog for:
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.