next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics

ORATIO QVA L. CATILINAM EMISIT IN SENATV HABITA

1. quo usque tandem abutere, Catilina, patientia nostra? quam diu etiam furor iste tuus nos1 eludet? quem ad finem sese effrenata iactabit audacia? nihilne te nocturnum praesidium Palati, nihil urbis vigiliae, nihil timor populi, nihil concursus bonorum omnium, nihil hic munitissimus habendi senatus locus, nihil horum ora voltusque moverunt? patere tua consilia non sentis, constrictam iam horum omnium scientia teneri coniurationem tuam2 non vides? quid proxima, quid superiore nocte egeris, ubi fueris, quos convocaveris, quid consili ceperis quem nostrum ignorare arbitraris? [2] O tempora, o mores! senatus haec intellegit, consul videt; hic tamen vivit. vivit? immo vero etiam in senatum venit, fit publici consili particeps, notat et designat oculis ad caedem unum quemque nostrum. nos autem fortes viri satis facere rei publicae videmur, si istius furorem ac tela vitamus3. ad mortem te, Catilina, duci iussu consulis iam pridem oportebat, in te conferri pestem4 quam tu in nos5 omnis iam diu6 machinaris. [3] an vero vir amplissimus, P. Scipio, pontifex maximus, Ti. Gracchum mediocriter labefactantem statum rei publicae privatus interfecit: Catilinam7 orbem terrae caede atque incendiis vastare cupientem nos consules perferemus8? nam illa nimis antiqua praetereo, quod9 C. Servilius Ahala Sp. Maelium novis rebus studentem manu sua occidit. fuit, fuit ista quondam in hac re publica virtus ut viri fortes acrioribus suppliciis civem perniciosum quam acerbissimum hostem coercerent. habemus10 senatus consultum in te, Catilina, vehemens et grave11, non deest rei publicae consilium neque auctoritas huius ordinis: nos, nos, dico aperte, consules desumus. 2. [4] decrevit quondam senatus uti12 L. Opimius consul videret ne quid res publica detrimenti caperet: nox nulla intercessit: interfectus est propter quasdam seditionum suspiciones C. Gracchus, clarissimo patre, avo13, maioribus14, occisus est cum liberis M. Fulvius consularis. simili senatus consulto C. Mario et L. Valerio consulibus est permissa res publica: num unum diem postea L. Saturninum tribunum plebis et C. Servilium praetorem mors ac rei publicae poena remorata est? at vero15 nos vicesimum iam diem patimur hebescere aciem horum auctoritatis. habemus enim eius16 modi senatus consultum, verum17 inclusum in tabulis, tamquam in vagina reconditum, quo ex senatus consulto confestim te interfectum esse18, Catilina, convenit. vivis, et vivis non ad deponendam, sed ad confirmandam audaciam. cupio, patres conscripti, me esse clementem, cupio in tantis rei publicae periculis non19 dissolutum videri, sed iam20 me ipse inertiae nequitiaeque condemno. [5] castra sunt in Italia contra populum Romanum in Etruriae faucibus conlocata, crescit in dies singulos hostium numerus; eorum autem castrorum imperatorem ducemque hostium intra moenia atque adeo in senatu videtis21 intestinam aliquam cotidie perniciem rei publicae molientem. si te iam22, Catilina, comprehendi, si interfici iussero, credo, erit verendum mihi ne non hoc potius omnes boni serius a me quam quisquam crudelius factum esse dicat. verum ego hoc quod iam pridem factum esse oportuit certa de causa nondum adducor ut faciam. tum denique interficiere23, cum iam nemo tam improbus, tam perditus24, tam tui similis inveniri poterit qui id non iure factum esse fateatur. [6] quam diu quisquam erit qui te defendere audeat, vives, et vives25 ita ut nunc26 vivis, multis meis et firmis praesidiis obsessus27 ne commovere28 te contra rem publicam possis. multorum te etiam oculi et aures non sentientem, sicut adhuc fecerunt, speculabuntur atque custodient. 3.

etenim quid est, Catilina, quod iam amplius exspectes, si neque nox tenebris obscurare coetus29 nefarios nec privata domus parietibus continere voces coniurationis tuae30 potest, si inlustrantur31, si erumpunt omnia? muta iam istam mentem, mihi crede, obliviscere caedis atque incendiorum. teneris undique; luce sunt clariora nobis tua consilia omnia, quae iam mecum licet recognoscas. [7] meministine me ante diem xii Kalendas Novembris dicere in senatu fore in armis certo die, qui dies futurus esset ante diem vi32 Kal. Novembris, C. Manlium, audaciae satellitem atque administrum tuae? num me fefellit, Catilina, non modo res tanta tam atrox33 tamque incredibilis, verum, id quod multo magis est admirandum, dies? dixi ego idem in senatu caedem te optimatium contulisse in ante diem v Kalendas Novembris, tum cum multi principes civitatis Roma non tam sui conservandi quam tuorum consiliorum reprimendorum causa profugerunt. num infitiari potes te illo ipso die meis praesidiis, mea diligentia circumclusum commovere te34 contra rem35 publicam non potuisse, cum tu discessu ceterorum nostra tamen qui remansissemus caede contentum te36 esse dicebas? [8] quid? cum te37 Praeneste Kalendis ipsis Novembribus occupaturum nocturno impetu esse confideres, sensistin38 illam coloniam meo iussu meis praesidiis, custodiis, vigiliis esse munitam? nihil agis, nihil moliris, nihil cogitas quod non ego non modo39 audiam sed etiam videam planeque sentiam. 4. recognosce mecum tandem40 noctem illam superiorem; iam intelleges multo me vigilare acrius ad salutem quam te ad perniciem rei publicae. dico te priore nocte venisse inter falcariosnon agam obscurein M. Laecae domum; convenisse eodem compluris eiusdem amentiae scelerisque socios. num negare audes? quid taces? convincam, si negas. video enim esse hic in senatu quosdam qui tecum una fuerunt. [9] O di immortales! ubinam gentium sumus? quam rem publicam habemus? in qua urbe vivimus41? hic, hic sunt in nostro numero, patres conscripti, in hoc orbis terrae sanctissimo gravissimoque consilio, qui de nostro42 omnium interitu, qui de huius urbis atque adeo de orbis43 terrarum exitio cogitent. hos44 ego video consul et de re publica sententiam rogo, et quos ferro trucidari oportebat, eos nondum voce volnero! fuisti igitur apud Laecam illa nocte, Catilina, distribuisti partis Italiae, statuisti quo quemque proficisci placeret, delegisti quos Romae relinqueres, quos tecum educeres, discripsisti urbis partis ad incendia, confirmasti te ipsum iam esse exiturum, dixisti paulum45 tibi esse etiam nunc morae, quod46 ego viverem. reperti sunt duo equites Romani qui te ista cura liberarent et se47 illa ipsa nocte paulo ante lucem me in meo lecto48 interfecturos esse49 pollicerentur. [10] haec ego omnia vixdum etiam coetu vestro dimisso comperi; domum meam50 maioribus praesidiis munivi atque firmavi, exclusi eos quos tu ad me salutatum mane miseras, cum illi ipsi venissent quos ego iam multis ac summis viris ad me id temporis venturos esse praedixeram. 5.

quae cum ita sint, Catilina, perge quo coepisti: egredere aliquando ex urbe; patent portae; proficiscere. nimium diu te imperatorem tua illa Manliana castra desiderant. Educ tecum etiam omnis tuos, si minus, quam plurimos; purga urbem. Magno me metu liberaveris51, modo52 inter me atque te murus intersit. nobiscum versari iam diutius non potes; non feram, non patiar, non sinam. [11] Magna dis immortalibus habenda est atque huic ipsi Iovi Statori, antiquissimo custodi huius urbis, gratia, quod hanc tam taetram, tam horribilem53 tamque infestam rei publicae pestem totiens iam effugimus. non est saepius in uno homine summa salus periclitanda rei publicae. quam diu mihi consuli designato, Catilina, insidiatus es, non publico me praesidio, sed privata diligentia defendi. Cum proximis comitiis consularibus me consulem in campo et competitores tuos interficere voluisti, compressi conatus tuos nefarios amicorum praesidio et copiis nullo tumultu publice concitato; denique, quotienscumque me petisti, per me tibi obstiti, quamquam videbam perniciem meam cum magna calamitate rei publicae esse coniunctam. [12] nunc iam aperte rem publicam universam petis, templa deorum immortalium, tecta urbis, vitam omnium civium, Italiam54 totam ad exitium et55 vastitatem vocas. qua re, quoniam id quod est primum, et quod huius imperi disciplinaeque maiorum proprium est, facere nondum audeo, faciam id quod est ad severitatem lenius, ad56 communem salutem utilius. nam si te interfici iussero, residebit in re publica reliqua coniuratorum manus; sin tu, quod te iam dudum hortor, exieris, exhaurietur ex urbe tuorum comitum57 magna et perniciosa sentina rei publicae. 6. quid est, Catilina? [13] num dubitas id me imperante facere quod iam tua sponte faciebas? exire ex urbe iubet consul hostem. interrogas me, num in exsilium? non iubeo, sed, si me consulis, suadeo. quid est enim, Catilina, quod te iam in hac urbe delectare possit? in qua nemo est extra istam coniurationem perditorum hominum qui te non metuat, nemo qui non oderit58. quae nota domesticae turpitudinis non inusta vitae tuae est? quod privatarum rerum dedecus non haeret in fama59? quae libido ab oculis, quod facinus a manibus umquam tuis, quod flagitium a toto corpore afuit60? cui tu adulescentulo quem corruptelarum inlecebris inretisses non aut ad audaciam ferrum aut ad libidinem facem praetulisti? [14] quid vero? nuper cum morte superioris uxoris novis nuptiis locum61 vacuefecisses62, nonne etiam alio incredibili scelere hoc scelus cumulavisti63? quod ego praetermitto et facile patior sileri64, ne in hac civitate tanti facinoris immanitas aut exstitisse aut non vindicata esse videatur. praetermitto ruinas fortunarum tuarum quas omnis proximis Idibus tibi impendere65 senties: ad illa venio quae non ad privatam ignominiam vitiorum tuorum, non ad domesticam tuam66 difficultatem ac turpitudinem, sed ad summam rem publicam atque ad omnium nostrum vitam salutemque pertinent. [15] potestne tibi haec lux, Catilina, aut huius caeli spiritus esse iucundus, cum scias esse horum67 neminem qui nesciat68 te pridie Kalendas Ianuarias Lepido et Tullo consulibus stetisse in comitio cum telo, manum consulum et principum civitatis interficiendorum causa paravisse, sceleri ac furori tuo non mentem aliquam aut timorem tuum69 sed Fortunam70 populi Romani obstitisse? ac iam illa omittoneque enim sunt aut obscura aut non multa commissa posteaquotiens tu me designatum, quotiens vero71 consulem interficere conatus es!72 quot ego tuas petitiones ita coniectas ut vitari posse non viderentur parva quadam declinatione et, ut aiunt, corpore effugi! nihil agis73, nihil adsequeris74, neque tamen conari ac velle desistis. quotiens75 iam tibi76 extorta est ista sica de manibus, [16] quotiens excidit casu aliquo et elapsa est!77 quae quidem quibus abs te initiata sacris ac78 devota sit nescio, quod eam necesse putas esse in consulis corpore defigere. 7. nunc vero quae tua est ista vita? sic enim iam tecum loquar, non ut odio permotus esse videar, quo debeo, sed ut misericordia, quae tibi nulla debetur. venisti paulo ante in senatum. quis te ex hac tanta frequentia, tot ex79 tuis amicis ac necessariis salutavit? si hoc post hominum memoriam contigit nemini, vocis exspectas contumeliam, cum sis gravissimo iudicio taciturnitatis oppressus? quid, quod adventu tuo ista subsellia vacuefacta sunt, quod omnes consulares qui tibi persaepe ad caedem constituti fuerunt, simul atque adsedisti, partem istam subselliorum nudam atque inanem reliquerunt, quo tandem animo tibi80 ferendum putas? [17] servi mehercule mei si me isto pacto metuerent ut te metuunt omnes cives tui, domum meam relinquendam putarem: tu tibi urbem non arbitraris81? et si me meis civibus iniuria suspectum tam graviter atque offensum viderem, carere me aspectu civium quam infestis omnium oculis conspici mallem: tu, cum conscientia scelerum tuorum agnoscas odium omnium iustum et iam diu tibi debitum, dubitas quorum mentis sensusque volneras, eorum aspectum praesentiamque vitare? si te parentes timerent atque odissent tui neque eos82 ratione ulla83 placare posses, ut opinor84, ab eorum oculis aliquo concederes. nunc te patria, quae communis est parens omnium nostrum, odit ac85 metuit et iam diu nihil te86 iudicat nisi de parricidio suo cogitare: huius tu neque auctoritatem verebere nec iudicium sequere nec vim pertimesces? [18] quae tecum, Catilina, sic agit87 et quodam modo tacita loquitur: 'nullum iam aliquot annis facinus exstitit88 nisi per te, nullum flagitium sine te; tibi uni multorum civium neces, tibi vexatio direptioque sociorum impunita fuit ac libera; tu non solum ad neglegendas leges et quaestiones verum etiam ad evertendas89 perfringendasque valuisti. superiora illa, quamquam ferenda non fuerunt, tamen ut potui tuli; nunc vero me totam esse in metu propter unum te, quicquid increpuerit, Catilinam timeri, nullum videri contra me consilium iniri posse quod a tuo scelere abhorreat, non est ferendum. quam ob rem discede atque hunc mihi timorem eripe; si est verus, ne opprimar, sin falsus, ut tandem aliquando timere desinam.' 8. [19] haec si tecum, ut90 dixi, patria loquatur, nonne impetrare debeat, etiam si vim adhibere non possit? quid, quod tu te91 in custodiam dedisti, quod vitandae suspicionis causa ad92 M'. Lepidum te habitare velle dixisti? A quo non receptus etiam ad me venire ausus es, atque ut domi meae te adservarem rogasti. cum a me quoque id responsum tulisses, me nullo modo posse isdem parietibus tuto esse tecum, quia93 magno in periculo essem quod isdem moenibus contineremur, ad Q. Metellum praetorem venisti. A quo repudiatus ad sodalem tuum, virum optimum, M. Metellum94 demigrasti, quem tu videlicet et95 ad custodiendum te diligentissimum et ad suspicandum sagacissimum et ad vindicandum fortissimum fore putasti. sed quam longe videtur a carcere atque a vinculis abesse debere qui se ipse96 iam dignum custodia iudicarit? [20] quae cum ita sint, Catilina, dubitas, si emori aequo animo non potes, abire in aliquas terras et vitam istam multis suppliciis iustis debitisque ereptam fugae solitudinique mandare?

'refer' inquis 'ad senatum'; id enim postulas et, si hic ordo placere sibi97 decreverit te ire in exsilium, obtemperaturum te esse dicis. non referam, id quod abhorret a meis moribus, et tamen faciam ut intellegas quid hi de te sentiant. egredere ex urbe98, Catilina, libera rem publicam metu, in exsilium, si hanc vocem exspectas, proficiscere. quid est? ecquid attendis, ecquid99 animadvertis horum silentium? patiuntur, tacent. quid exspectas auctoritatem loquentium, quorum voluntatem tacitorum perspicis? [21] at100 si hoc idem huic adulescenti optimo P. Sestio, si fortissimo viro M. Marcello dixissem, iam mihi consuli hoc ipso in templo senatus101 iure optimo vim et manus intulisset. de te autem, Catilina, cum quiescunt, probant, cum patiuntur, decernunt, cum tacent, clamant, neque hi solum quorum tibi auctoritas est videlicet cara, vita vilissima, sed etiam illi equites Romani, honestissimi atque optimi viri, ceterique fortissimi cives qui circumstant102 senatum, quorum tu et103 frequentiam videre et studia perspicere et voces paulo ante exaudire potuisti. quorum ego vix abs te iam diu manus ac tela contineo, eosdem facile adducam ut te haec quae vastare104 iam pridem studes relinquentem usque ad portas prosequantur. 9. [22]

quamquam quid loquor? te ut ulla res frangat, tu ut umquam te corrigas, tu ut ullam fugam meditere, tu ut ullum105 exsilium cogites? Vtinam tibi istam mentem di immortales duint!106 tametsi107 video, si mea voce perterritus ire in exsilium animum induxeris, quanta tempestas invidiae nobis, si minus in praesens tempus recenti memoria scelerum tuorum, at in posteritatem impendeat. sed est tanti, dum modo tua ista108 sit privata calamitas et a rei publicae periculis seiungatur. sed tu ut vitiis tuis commoveare, ut legum poenas pertimescas, ut temporibus rei publicae cedas non est postulandum. neque enim is es, Catilina, ut te109 aut pudor110 a turpitudine aut metus a periculo aut ratio a furore revocarit111. [23] quam ob rem, ut saepe iam dixi, proficiscere ac, si mihi inimico, ut praedicas, tuo conflare vis invidiam, recta112 perge in exsilium; vix feram sermones hominum, si id feceris113, vix molem istius invidiae, si in exsilium iussu consulis iveris114, sustinebo. sin autem servire meae laudi et gloriae mavis, egredere cum importuna sceleratorum manu, confer te ad Manlium, concita perditos civis, secerne te a bonis, infer patriae bellum, exsulta impio latrocinio, ut a me non eiectus ad alienos, sed invitatus ad tuos isse115 videaris. [24] quamquam quid ego te invitem, a quo iam sciam esse praemissos qui tibi ad forum Aurelium praestolarentur armati, cui116 sciam pactam et constitutam cum Manlio diem, a quo etiam aquilam illam argenteam quam tibi ac tuis omnibus confido perniciosam117 ac funestam futuram, cui domi tuae sacrarium sceleratum118 constitutum fuit, sciam esse praemissam? tu ut illa carere diutius possis quam venerari ad caedem proficiscens solebas, a cuius altaribus saepe istam impiam dexteram ad necem civium transtulisti? 10. [25] ibis tandem aliquando quo te iam pridem tua ista119 cupiditas effrenata ac furiosa rapiebat; neque enim tibi haec res adfert dolorem, sed quandam incredibilem voluptatem. ad hanc te amentiam natura peperit, voluntas exercuit, fortuna servavit. numquam tu non modo otium sed ne bellum quidem nisi nefarium concupisti. nactus es ex perditis atque ab omni non modo fortuna verum etiam spe derelictis conflatam improborum manum. [26] hic tu qua laetitia perfruere, quibus gaudiis exsultabis, quanta in voluptate bacchabere, cum in tanto numero tuorum neque audies virum bonum quemquam neque videbis!120 ad huius vitae studium meditati illi sunt qui feruntur labores tui, iacere humi non solum ad obsidendum stuprum verum etiam ad facinus obeundum, vigilare non solum121 insidiantem somno maritorum verum etiam bonis otiosorum. habes ubi ostentes tuam122 illam praeclaram patientiam famis, frigoris, inopiae rerum omnium quibus te brevi tempore confectum esse senties. [27] tantum profeci123, cum te a consulatu reppuli, ut exsul potius temptare quam consul vexare rem publicam posses, atque ut id quod esset124 a te125 scelerate susceptum latrocinium potius quam bellum nominaretur. 11.

nunc, ut a me, patres conscripti, quandam prope iustam patriae querimoniam detester ac deprecer, percipite, quaeso, diligenter126 quae dicam, et ea penitus animis vestris mentibusque mandate. etenim si mecum patria127, quae mihi vita mea multo est carior, si cuncta Italia, si omnis res publica loquatur128: 'M. Tulli, quid agis? tune eum quem esse hostem comperisti, quem ducem belli futurum vides, quem exspectari imperatorem in castris hostium sentis, auctorem sceleris, principem coniurationis, evocatorem servorum et civium perditorum, exire patiere, ut abs te non emissus ex urbe, sed immissus in urbem esse videatur? nonne129 hunc in vincla130 duci, non ad mortem rapi, non summo supplicio mactari imperabis? quid tandem te impedit? mosne maiorum? [28] at persaepe etiam privati in hac re publica perniciosos civis morte multarunt. an leges quae de civium Romanorum supplicio rogatae sunt? at numquam in hac urbe qui131 a re publica defecerunt civium iura tenuerunt. an invidiam posteritatis times? praeclaram vero populo Romano refers132 gratiam qui te, hominem per te cognitum, nulla commendatione maiorum tam mature ad summum imperium per omnis honorum gradus extulit, si propter invidiam aut alicuius periculi metum salutem civium tuorum neglegis. [29] sed si quis est invidiae metus, non133 est vehementius severitatis ac fortitudinis invidia quam inertiae ac nequitiae pertimescenda. an, cum bello vastabitur Italia, vexabuntur urbes, tecta ardebunt, tum te non existimas invidiae incendio conflagraturum?' 12. his ego sanctissimis rei publicae vocibus et eorum hominum qui hoc idem sentiunt mentibus pauca respondebo. ego, si hoc optimum factu134 iudicarem, patres conscripti, Catilinam morte multari, unius usuram horae gladiatori isti ad vivendum non dedissem. etenim si summi135 viri et clarissimi cives Saturnini et Gracchorum et Flacci et superiorum complurium sanguine non modo se non contaminarunt sed etiam honestarunt, certe verendum mihi136 non erat ne quid hoc parricida civium interfecto invidiae mihi137 in posteritatem redundaret. quod si ea mihi maxime impenderet, tamen hoc animo fui semper138 ut invidiam virtute partam gloriam, non invidiam putarem. [30] quamquam non nulli sunt in hoc ordine qui aut ea quae imminent non videant aut ea quae vident139 dissimulent; qui spem Catilinae mollibus sententiis aluerunt coniurationemque nascentem non credendo conroboraverunt; quorum auctoritate multi140 non solum improbi verum etiam imperiti, si in hunc animadvertissem, crudeliter et regie factum esse dicerent. nunc intellego, si iste, quo intendit, in Manliana castra pervenerit, neminem tam stultum fore qui non141 videat coniurationem esse factam142, neminem tam improbum qui non fateatur. hoc autem uno interfecto intellego hanc rei publicae pestem paulisper reprimi, non in perpetuum comprimi posse. quod si sese143 eiecerit secumque suos eduxerit et eodem ceteros undique conlectos naufragos adgregarit, exstinguetur atque delebitur non modo haec tam adulta rei publicae pestis verum etiam stirps ac semen malorum omnium. 13. [31] etenim iam diu, patres conscripti, in his periculis coniurationis insidiisque versamur, sed nescio quo pacto omnium scelerum ac veteris furoris et audaciae maturitas in nostri consulatus tempus erupit. nunc144 si ex tanto latrocinio iste unus tolletur, videbimur fortasse ad breve quoddam tempus cura et metu esse relevati, periculum autem residebit et erit inclusum penitus in venis atque in visceribus rei publicae. Vt saepe homines aegri morbo gravi, cum aestu febrique iactantur, si aquam gelidam biberunt145, primo relevari videntur, deinde multo gravius vehementiusque adflictantur, sic hic morbus qui est in re publica relevatus istius poena vehementius reliquis vivis ingravescet146. [32] qua re secedant improbi, secernant se a bonis, unum in locum congregentur, muro denique, quod147 saepe iam dixi, secernantur148 a nobis; desinant insidiari domi suae consuli, circumstare tribunal praetoris urbani149, obsidere cum gladiis curiam, malleolos et faces ad inflammandam urbem comparare; sit denique inscriptum in fronte unius cuiusque quid de re publica sentiat. polliceor hoc vobis, patres conscripti, tantam in nobis consulibus fore diligentiam, tantam in vobis auctoritatem, tantam in equitibus Romanis virtutem, tantam in omnibus bonis consensionem ut Catilinae profectione omnia patefacta, inlustrata, oppressa, vindicata esse videatis. [33]

hisce ominibus150, Catilina, cum summa rei publicae salute, cum tua151 peste ac pernicie cumque eorum exitio qui se tecum omni scelere parricidioque iunxerunt, proficiscere ad impium bellum ac nefarium. tu152, Iuppiter, qui isdem quibus haec urbs auspiciis a Romulo es constitutus, quem Statorem huius urbis atque imperi vere nominamus, hunc et huius socios a tuis153 ceterisque templis, a tectis urbis ac moenibus, a vita fortunisque civium omnium154 arcebis et homines bonorum inimicos, hostis patriae, latrones Italiae scelerum foedere inter se ac nefaria societate coniunctos aeternis suppliciis vivos mortuosque mactabis.


1 nos om. A et Iulius Victor (Rhet. M. p. 439): post diu hab. bs

2 tuam om. CAV

3 vitamus CAV: vitemus cett.

4 pestem α (C pr. scr.): pestem istam cett. (C corr. m. 1)

5 nos om. A (in lac.) V

6 omnis om. γ: omnis iam diu om. bs

7 Catilinam Aah, Quintil. viii. 4. 13: Catilinam vero C cett.

8 perferremus C

9 quod C. quodque CAah: quod Q. Vβγ

10 habemus α: habemus enim hβγ

11 et grave sup. lin. in C (m1): om. AV

12 uti CAVh: ut aβγ

13 avo om. oux: natus t

14 maioribus a maioribus hγ

15 vero om. ah

16 eius CAV: huiusce ah: huius βγ

17 verum α (C1) o1u: verum tamen cett. (C2

18 te interfectum esse ah: interfectum te esse (esse te o) βγ

19 non αh: me non βγ

20 sed iam αo1: sed etiam cett.

21 videtis ah: videmus βγ

22 iam om. Quintil. ix. 3. 19, sup. lin. hab Ao

23 interficiam te γ

24 nemo tam perditus AV

25 sed vives Weiske

26 nunc αho: om. cett.

27 obsessus αh: oppressus βγ

28 commovere te commovere αo

29 coetus α: coeptus hβγ

30 tuae om. AVot

31 lustrantur Nonius p. 335. 33

32 VI αt: III u: VIII hio: VIIII bs

33 tam atrox om. AV

34 commovere te commoveri te (om. te o1) AVo

35 contra rem p. om. AV

36 te om. bh1, ante contentum hab. ah2

37 te α: tu te cett.

38 sensistin αh: sensistine βγ

39 non ego non modo Halm: ego non modo non V: ego non modo cett.

40 tandem mecum ah

41 in qua urbe vivimus, quam rem p. habemus αh contra Donatum ad Ter. Andr. iv. 5. 51 et Mart. Cap. (Rhet. M. p. 471)

42 nostro Aah: nostrum Vβγ

43 de orbis αh: orbis βγ

44 hos αh: hosce βγ

45 paulum α: paululum hβγ

46 quoad Hirschfelder

47 se αh : sese βγ

48 lecto AVt, Probus K. iv. 29, Claudius Sac. K. vi. 481: lectulo cett.

49 esse om. a

50 meam om. α

51 liberaveris Lambinus: liberaberis AV: liberabis cett.

52 modo AV: dum modo cett.

53 horribilem terribilem V (voc. terribilem post gratia hab. A

54 Italiam α: Italiam denique hβγ

55 et αh: ac βγ

56 lenius ad ah: lenius et ad cett.

57 tuorum comitum del. Halm

58 non oderit te ante non add. at, post non h

59 haeret in fama Ant. Augustinus: haeret (inhaeret h) infamiae (-ia a) codd.: inhaeret in fama Madvig

60 afuit V: abfuit cett.

61 locum αh: domum βγ

62 vacuefecisses vacuumfecisses a: vacuefecisti h

63 cumula visti Wüst: cumulasti codd.

64 sileri aho: om. cett.

65 proximis Idibus tibi impendere Aah: impend. tibi (tibi impend.) prox. Id. cett.

66 tuam om. AV

67 horum esse h: horum ot

68 qui nesciat qui sciat A1: quin sciat a: qui non sciat h

69 tuum om. ao1u

70 fortunam vulg.

71 quotiens vero om. a: quotiens me bs: quotiens h

72 conatus es voluisti βx

73 nihil agis om. βo1tx

74 adsequeris AV: adsequeris, nihil moliris cett. (cf. § 8)

75 quotiens αh: quotiens vero cett.

76 tibi iam ah

77 elapsa est tamen ea carere diutius non potes add. codd. (ex § 24), del. Heumann

78 ac aut (ut V) AV

79 totque ex a

80 tibi αh: hoc tibi βγ

81 arbitrare V: arbitraris. e. A

82 neque eos nec eos bs: neque illos V

83 ratione ulla αh: ulla ratione βγ

84 tu opinor Cobet

85 odit ac om. α

86 diu nihil te CAV: diu de te nihil a: de te diu nihil t: diu nihil de te cett.

87 agit ait ahlou

88 existit CAV

89 evertendas ou: evincendas βx: vincendas αt: devincendas h

90 ut ita ut aho2

91 tu te CAVb: tu te ipse cett.

92 ad α, Servius ad Aen. i. 24: apud cett.

93 quia αh: qui βγ

94 M. Metellum Metellum α: M. Marcellum cett.

95 te om. a

96 ipse α: ipsum cett.

97 placere sibi CAV: om. sibi a: sibi placere cett.

98 ex urbe de urbe t: de turba CAV

99 quid est α: quid est Catilina cett.

100 at ao2: ac cett.

101 senatus hoc loco hab. αh: post optimo βγ

102 circumstant αh: stant circum (-ca l) cett.

103 tu et et tu CAVt: fort. tu delendum

104 vastare hoc loco hab. αh: post pridem cett.

105 ullum om. lγ

106 duint C: duent a: dent h: donent AV: donarent cett.

107 tametsi αho2: etsi cett.

108 ista tua hβo

109 is es... ut te sis (scis a)... si te α (contra Quintil. ix. 3. 62)

110 pudor umquam Quintil.

111 revocaverit Vhou et Quintil.

112 recta αu: rectam βtx: recte o: recta via h

113 si id feceris om. CAV

114 iveris Zielinski: ieris codd.

115 isse αho2: esse cett.

116 cui Gulielmius: cum (cum sciam iam a) mei: cui iam Müll.

117 confido perniciosam αh: perniciosam esse confido cett.

118 sceleratum scripsi (cf. obsceno sacrario Liv. xxxix. 15): scelerum α: scelerum tuorum cett., del. Halm

119 ista tua absh

120 post videbis add. K (i.e. Kaput) α (sup. lin. C

121 ad obsidendum... solum om. CAV

122 tuam hoc loco hab. α, om. h, post patient. o, post illam cett.

123 profeci tum cum a: profectum cum Diomedes K. i. 392 (contra Charis. K. i. 226, Dosith. K. vii. 419)

124 esset est Vbs

125 a te αh: abs te βγ

126 diligenter om. α

127 patria mea Quintil. ix. 2. 32, Isid. Origg. ii. 13. I

128 sic loquatur Quintil.

129 nonne non Lambinus

130 vincla α: vincula cett.

131 qui α: ii (hi) qui cett.

132 refers α: referes cett.

133 non codd. mei: num pauci dett.

134 factu C2 Vabho: factum C1A: facto cett.

135 summi viri et clar. cives βγ: summi et clar. viri cives (-vis CA) CAVh: summi et clarissimi viri a

136 mihi verendum Al

137 mihi om. α

138 fui semper αh: semper fui βγ

139 vident C1: fort. vident... dissimulant

140 auctoritate multi α: auctoritatem secuti multi (multi sec. h) cett.

141 qui non quin αh (contra Priscian. K. iii. 246)

142 factam esse α (contra Priscian.

143 sese CAV: se cett.

144 nunc scripsi: hic CAVβtx: quod ahou: fort. hoc

145 biberunt α: biberint cett.

146 ingravescit βux

147 quod α: id quod cett.

148 discernantur βux

149 praetoris urbani pr. urbis CA (urb' C): p. r. Va: om. t

150 ominibus Paris. 15138 in mg.: omnibus cett.

151 cum tua αh: et cum tua βγ

152 tu αh: tum tu βγ

153 tuis α: tuis aris (sacris o) cett.

154 omnium αho2: om. cett.

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load focus Notes (J. B. Greenough, G. L. Kittredge)
load focus English (C. D. Yonge, 1856)
hide References (1 total)
  • Cross-references to this page (1):
load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: