[8]
an de peculatu facto aut de tabulario incenso
longa oratio est expromenda? quo in crimine propinquus
C. Rabiri iudicio clarissimo, C. Curtius, pro virtute sua est
honestissime liberatus, ipse vero Rabirius non modo in
iudicium horum criminum, sed ne in tenuissimam quidem
suspicionem verbo est umquam vocatus. an de sororis
filio diligentius respondendum est? quem ab hoc necatum
esse dixisti, cum ad iudici moram familiaris funeris
excusatio quaereretur. quid enim est tam veri simile quam
cariorem huic sororis maritum quam sororis filium fuisse,
atque ita cariorem ut alter vita crudelissime privaretur,
cum alteri ad prolationem iudici biduum quaereretur? an
de servis alienis contra legem Fabiam retentis, aut de
civibus Romanis contra legem Porciam verberatis aut
necatis plura dicenda sunt, cum tanto studio C. Rabirius
totius Apuliae, singulari voluntate Campaniae ornetur,
cumque ad eius propulsandum periculum non modo
homines sed prope regiones ipsae convenerint, aliquanto
etiam latius excitatae quam ipsius vicinitatis nomen ac
termini postulabant? nam quid ego ad id longam orationem
comparem quod est in eadem multae inrogatione
praescriptum, hunc nec suae nec alienae pudicitiae
pepercisse?
This text is part of:
Search the Perseus Catalog for:
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.