[14]
an vero, si actio ista popularis esset et si ullam partem
aequitatis haberet aut iuris, C. Gracchus eam reliquisset?
scilicet tibi graviorem dolorem patrui tui mors attulit quam
C. Graccho fratris, et tibi acerbior eius patrui mors est
quem numquam vidisti quam illi eius fratris quicum concordissime
vixerat, et simili iure tu ulcisceris patrui mortem
atque ille persequeretur fratris, si ista ratione agere
voluisset, et par desiderium sui reliquit apud populum
Romanum Labienus iste, patruus vester, quisquis fuit,
ac Ti. Gracchus reliquerat. an pietas tua maior quam
C. Gracchi, an animus, an consilium, an opes, an auctoritas,
an eloquentia? quae si in illo minima fuissent, tamen
prae tuis facultatibus maxima putarentur.
This text is part of:
Search the Perseus Catalog for:
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.