[13]
tu mihi etiam
legis Porciae, tu C. Gracchi, tu horum libertatis, tu cuiusquam
denique hominis popularis mentionem facis, qui non
modo suppliciis invisitatis sed etiam verborum crudelitate
inaudita violare libertatem huius populi, temptare mansuetudinem,
commutare disciplinam conatus es? namque haec
tua, quae te, hominem clementem popularemque, delectant,
'I, “lictor”, “conliga manvs”,' non modo huius libertatis
mansuetudinisque non sunt sed ne Romuli quidem aut
Numae Pompili; Tarquini, superbissimi atque crudelissimi
regis, ista sunt cruciatus carmina quae tu, homo lenis ac
popularis, libentissime commemoras: '“Capvt obnvbito”,
“arbori infelici svspendito”,' quae verba, Quirites, iam
pridem in hac re publica non solum tenebris vetustatis
verum etiam luce libertatis oppressa sunt.
This text is part of:
Search the Perseus Catalog for:
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.