[9]
quin etiam suspicor eo mihi semihoram ab
Labieno praestitutam esse ut ne plura de pudicitia dicerem.
ergo ad haec crimina quae patroni diligentiam desiderant
intellegis mihi semihoram istam nimium longam fuisse.
illam alteram partem de nece Saturnini nimis exiguam
atque angustam esse voluisti; quae non oratoris ingenium
sed consulis auxilium implorat et flagitat.
This text is part of:
Search the Perseus Catalog for:
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.