[23]
equidem hoc adfirmo quod tu nunc
de tuo patruo praedicas, neminem umquam adhuc de se
esse confessum; nemo est, inquam, inventus tam profligatus,
tam perditus, tam ab omni non modo honestate sed
etiam simulatione honestatis relictus, qui se in Capitolio fuisse
cum Saturnino fateretur. at fuit vester patruus. fuerit,
et fuerit nulla vi, nulla desperatione rerum suarum, nullis
domesticis volneribus coactus; induxerit eum L. Saturnini
familiaritas ut amicitiam patriae praeponeret; idcircone
oportuit C. Rabirium desciscere a re publica, non comparere
in illa armata multitudine bonorum, consulum voci atque
imperio non oboedire?
This text is part of:
Search the Perseus Catalog for:
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.