[18]
nunc de Saturnini crimine ac de clarissimi patrui
tui morte dicemus. arguis occisum esse a C. Rabirio
L. Saturninum. at id C. Rabirius multorum testimoniis,
Q. Hortensio copiosissime defendente, antea falsum esse
docuit; ego autem, si mihi esset integrum, susciperem
hoc crimen, agnoscerem, confiterer. Vtinam hanc mihi
facultatem causa concederet ut possem hoc praedicare,
C. Rabiri manu L. Saturninum, hostem populi Romani,
interfectum!—nihil me clamor iste commovet sed consolatur,
cum indicat esse quosdam civis imperitos sed non
multos. numquam, mihi credite, populus Romanus hic
qui silet consulem me fecisset, si vestro clamore perturbatum
iri arbitraretur. quanto iam levior est acclamatio!
quin continetis vocem indicem stultitiae vestrae, testem
paucitatis!—libenter,
This text is part of:
Search the Perseus Catalog for:
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.