[17]
quam ob rem fateor atque etiam, Labiene, profiteor
et prae me fero te ex illa crudeli, importuna, non tribunicia
actione sed regia, meo consilio, virtute, auctoritate esse
depulsum. qua tu in actione quamquam omnia exempla
maiorum, omnis leges, omnem auctoritatem senatus, omnis
religiones atque auspiciorum publica iura neglexisti, tamen
a me haec in hoc tam exiguo meo tempore non audies;
liberum tempus nobis dabitur ad istam disceptationem.
This text is part of:
Search the Perseus Catalog for:
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.