[15]
Cum vero his
rebus omnibus C. Gracchus omnis vicerit, quantum intervallum
tandem inter te atque illum interiectum putas?
sed moreretur prius acerbissima morte miliens C. Gracchus
quam in eius contione carnifex consisteret; quem non
modo foro sed etiam caelo hoc ac spiritu censoriae leges
atque urbis domicilio carere voluerunt. hic se popularem
dicere audet, me alienum a commodis vestris, cum iste
omnis et suppliciorum et verborum acerbitates non ex
memoria vestra ac patrum vestrorum sed ex annalium
monumentis atque ex regum commentariis conquisierit,
ego omnibus meis opibus, omnibus consiliis, omnibus dictis
atque factis repugnarim et restiterim crudelitati? nisi forte
hanc condicionem vobis esse voltis quam servi, si libertatis
spem propositam non haberent, ferre nullo modo possent.
misera est ignominia iudiciorum publicorum,
This text is part of:
Search the Perseus Catalog for:
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.