[35]
quid facerem, si T. Labienus caedem
civium fecisset ut L. Saturninus, si carcerem refregisset, si
Capitolium cum armatis occupavisset? facerem idem quod
C. Marius fecit, ad senatum referrem, vos ad rem publicam
defendendam cohortarer, armatus ipse vobiscum armato
obsisterem. nunc quoniam armorum suspicio nulla est,
tela non video, non vis, non caedes, non Capitoli atque
arcis obsessio est, sed accusatio perniciosa, iudicium acerbum,
res tota a tribuno pl. suscepta contra rem publicam,
non vos ad arma vocandos esse, verum ad suffragia cohortandos
contra oppugnationem vestrae maiestatis putavi.
itaque nunc vos omnis oro atque obtestor hortorque. non
ita mos est, consulem es * * *
This text is part of:
Search the Perseus Catalog for:
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.