[15]
et quoniam qua de causa et quorum causa ille hoc
promulgarit ostendi, doceat ipse nunc ego quem possessorem
defendam, cum agrariae legi resisto. silvam
Scantiam vendis; populus Romanus possidet; defendo.
Campanum agrum dividis; vos estis in possessione; non
cedo. deinde Italiae, Siciliae ceterarumque provinciarum
possessiones venalis ac proscriptas hac lege video; vestra
sunt praedia, vestrae possessiones; resistam atque repugnabo
neque patiar a quoquam populum Romanum de suis
possessionibus me consule demoveri, praesertim, Quirites,
cum vobis nihil quaeratur.
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.