[12]
non
mediocris res neque parvum sub hoc verbo furtum, Quirites,
latet. sunt enim multi agri lege Cornelia publicati nec
cuiquam adsignati neque venditi qui a paucis hominibus
impudentissime possidentur. his cavet, hos defendit, hos
privatos facit; hos, inquam, agros quos Sulla nemini dedit
Rullus non vobis adsignare volt, sed eis condonare qui
possident. causam quaero cur ea quae maiores vobis in
Italia, Sicilia, Africa, duabus Hispaniis, Macedonia, Asia
reliquerunt venire patiamini, cum ea quae vestra sunt condonari
possessoribus eadem lege videatis.
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.