[97]
quibus illi rebus elati et
inflati fortasse non continuo, sed certe, si paulum adsumpserint
vetustatis ac roboris, non continebuntur; progredientur,
cuncta secum ferent. singularis homo privatus, nisi
magna sapientia praeditus, vix cancellis et regionibus offici
magnis in fortunis et copiis continetur, nedum isti ab Rullo
et Rulli similibus conquisiti atque electi coloni Capuae in
domicilio superbiae atque in sedibus luxuriosis conlocati non
statim conquisituri sint aliquid sceleris et flagiti, immo vero
etiam hoc magis quam illi veteres germanique Campani, quod
in vetere fortuna illos natos et educatos nimiae tamen rerum
omnium copiae depravabant, hi ex summa egestate in
eandem rerum abundantiam traducti non solum copia verum
etiam insolentia commovebuntur.
This text is part of:
Search the Perseus Catalog for:
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.