[90]
verum arbitrabantur Corinthi et Carthagini,
etiam si senatum et magistratus sustulissent agrumque
civibus ademissent, tamen non defore qui illa restituerent
atque qui ante omnia commutarent quam nos audire possemus;
hic vero in oculis senatus populique Romani nihil
posse exsistere quod non ante exstingui atque opprimi posset
quam plane exortum esset ac natum. neque vero ea res
fefellit homines divina mente et consilio praeditos. nam
post Q. Fulvium Q. Fabium consules, quibus consulibus
Capua devicta atque capta est, nihil est in illa urbe contra
hanc rem publicam non dico factum, sed nihil omnino est
cogitatum. multa postea bella gesta cum regibus, Philippo,
Antiocho, Persa, Pseudophilippo, Aristonico, Mithridate et
ceteris; multa praeterea bella gravia, Carthaginiense iii,
Corinthium, Numantinum; multae in hac re publica seditiones
domesticae quas praetermitto; bella cum sociis,
Fregellanum, Marsicum; quibus omnibus domesticis externisque
bellis Capua non modo non obfuit sed opportunissimam
se nobis praebuit et ad bellum instruendum et ad
exercitus ornandos et tectis ac sedibus suis recipiendos.
homines non inerant in urbe qui malis contionibus,
This text is part of:
Search the Perseus Catalog for:
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.