[24]
itaque excipitur hac lege non adulescentia,
non legitimum aliquod impedimentum, non potestas, non
magistratus ullus aliis negotiis ac legibus impeditus, reus
denique quo minus xvir fieri possit, non excipitur; Cn.
Pompeius excipitur, ne cum P. Rullo—taceo de ceteris
—xvir fieri possit. praesentem enim profiteri iubet, quod
nulla alia in lege umquam fuit ne in eis quidem magistratibus
quorum certus ordo est, ne, si accepta lex esset,
illum sibi conlegam ascriberetis custodem ac vindicem
cupiditatum.
This text is part of:
Search the Perseus Catalog for:
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.