[87]
in
id oppidum homines nefarie rem publicam vestram transferre
conantur, quo in oppido maiores nostri nullam omnino
rem publicam esse voluerunt, qui tris solum urbis in terris
omnibus, Carthaginem, Corinthum, Capuam, statuerunt
posse imperi gravitatem ac nomen sustinere. deleta
Carthago est, quod cum hominum copiis, tum ipsa natura
ac loco, succincta portibus, armata muris, excurrere ex
Africa, imminere duabus fructuosissimis insulis populi
Romani videbatur. Corinthi vestigium vix relictum est.
erat enim posita in angustiis atque in faucibus Graeciae sic
ut terra claustra locorum teneret et duo maria maxime
navigationi diversa paene coniungeret, cum pertenui discrimine
separentur. haec quae procul erant a conspectu
imperi non solum adflixerunt sed etiam, ne quando recreata
exsurgere atque erigere se possent, funditus, ut dixi, sustulerunt.
This text is part of:
Search the Perseus Catalog for:
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.