[21]
sortietur tribus idem Rullus. homo
felix educet quas volet tribus. quos viiii tribus xviros
fecerint ab eodem Rullo eductae, hos omnium rerum, ut
iam ostendam, dominos habebimus. atque hi, ut grati ac
memores benefici esse videantur, aliquid se viiii tribuum
notis hominibus debere confitebuntur, reliquis vero vi et xx
tribubus nihil erit quod non putent posse suo iure se
denegare. quos tandem igitur xviros fieri volt? se
primum. qui licet? leges enim sunt veteres neque eae
consulares, si quid interesse hoc arbitramini, sed tribuniciae
vobis maioribusque vestris vehementer gratae atque iucundae;
Licinia est lex et altera Aebutia, quae non modo
eum qui tulerit de aliqua curatione ac potestate sed etiam
conlegas eius, cognatos, adfinis excipit, ne eis ea potestas
curatiove mandetur.
This text is part of:
Search the Perseus Catalog for:
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.