[71]
vos vero, Quirites, si me audire voltis,
retinete istam possessionem gratiae, libertatis, suffragiorum,
dignitatis, urbis, fori, ludorum, festorum dierum, ceterorum
omnium commodorum, nisi forte mavoltis relictis his rebus
atque hac luce rei publicae in Sipontina siccitate aut in
Salpinorum plenis pestilentiae finibus Rullo duce conlocari.
aut dicat quos agros empturus sit; ostendat et quid et
quibus daturus sit. Vt vero, cum omnis urbis, agros,
vectigalia, regna vendiderit, tum harenam aliquam aut
paludes emat, id vos potestis, quaeso, concedere?
quamquam illud est egregium quod hac lege ante
omnia veneunt, ante pecuniae coguntur et coacervantur
quam gleba una ematur. deinde emi iubet, ab invito
vetat.
This text is part of:
Search the Perseus Catalog for:
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.