[6]
quod si solus in discrimen
aliquod adducerer, ferrem, Quirites, animo aequiore;
sed mihi videntur certi homines, si qua in re me non modo
consilio verum etiam casu lapsum esse arbitrabuntur, vos
universos qui me antetuleritis nobilitati vituperaturi. mihi
autem, Quirites, omnia potius perpetienda esse duco quam
non ita gerendum consulatum ut in omnibus meis factis
atque consiliis vestrum de me factum consiliumque laudetur.
accedit etiam ille mihi summus labor ac difficillima
ratio consulatus gerendi, quod non eadem mihi qua superioribus
consulibus lege et condicione utendum esse decrevi,
qui aditum huius loci conspectumque vestrum partim
magno opere fugerunt, partim non vehementer secuti sunt.
ego autem non solum hoc in loco dicam ubi est id dictu
facillimum, sed in ipso senatu in quo esse locus huic voci
non videbatur popularem me futurum esse consulem prima
illa mea oratione Kalendis Ianuariis dixi.
This text is part of:
Search the Perseus Catalog for:
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.