[59]
volitat enim ante oculos istorum Iuba, regis
filius, adulescens non minus bene nummatus quam bene
capillatus.
vix iam videtur locus esse qui tantos acervos pecuniae
capiat; auget, addit, accumulat. '“Avrvm, argentvm ex
praeda, ex manvbiis, ex coronario ad qvoscvmqve
pervenit neqve relatvm est in pvblicvm neqve in
monvmento consvmptvm”,' id profiteri apud xviros et ad
eos referri iubet. hoc capite etiam quaestionem de clarissimis
viris qui populi Romani bella gesserunt, iudiciumque
de pecuniis residuis ad xviros translatum videtis. Horum
erit nullum iudicium quantae cuiusque manubiae fuerint,
quid relatum, quid residuum sit; in posterum vero lex haec
imperatoribus vestris constituitur; ut, quicumque de provincia
decesserit, apud eosdem xviros quantum habeat
praedae, manubiarum, auri coronarii, profiteatur.
This text is part of:
Search the Perseus Catalog for:
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.