[49]
quod partum recenti victoria maiores vobis
in sociorum urbibus ac finibus et vinculum pacis et monumentum
belli reliquerunt, id vos ab illis acceptum hoc auctore
vendetis? hic mihi parumper mentis vestras, Quirites,
commovere videor, dum patefacio vobis quas isti penitus
abstrusas insidias se posuisse arbitrantur contra Cn. Pompei
dignitatem. et mihi, quaeso, ignoscite, si appello talem
virum saepius. vos mihi praetori biennio ante, Quirites,
hoc eodem in loco personam hanc imposuistis ut, quibuscumque
rebus possem, illius absentis dignitatem vobiscum
una tuerer. feci adhuc quae potui, neque familiaritate
illius adductus nec spe honoris atque amplissimae dignitatis,
quam ego, etsi libente illo, tamen absente illo per vos consecutus
sum.
This text is part of:
Search the Perseus Catalog for:
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.