[47]
intellexistis quot res et quantas xviri legis permissu vendituri
sint. non est satis. Cum se sociorum, cum exterarum
nationum, cum regum sanguine implerint, incidant
nervos populi Romani, adhibeant manus vectigalibus vestris,
inrumpant in aerarium. sequitur enim caput, quo capite
ne permittit quidem, si forte desit pecunia, quae tanta ex
superioribus recipi potest ut deesse non debeat, sed plane,
quasi ea res vobis saluti futura sit, ita cogit atque imperat ut
xviri vestra vectigalia vendant nominatim, Quirites.
This text is part of:
Search the Perseus Catalog for:
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.