[46]
est in imperio terror; patientur. est in adventu
sumptus; ferent. imperabitur aliquid muneris; non recusabunt.
illud vero quantum est, Quirites, cum is xvir qui
aliquam in urbem aut exspectatus ut hospes aut repente
ut dominus venerit illum ipsum locum quo venerit, illam
ipsam sedem hospitalem in quam erit deductus publicam
populi Romani esse dicet! at quanta calamitas populi,
si dixerit, quantus ipsi quaestus, si negarit! atque idem
qui haec appetunt queri non numquam solent omnis terras
Cn. Pompeio atque omnia maria esse permissa. simile
vero est multa committi et condonari omnia, labori et negotio
praeponi an praedae et quaestui, mitti ad socios liberandos
an ad opprimendos! denique, si qui est honos
singularis, nihilne interest, utrum populus Romanus eum
cui velit deferat, an is impudenter populo Romano per
legis fraudem surripiatur?
This text is part of:
Search the Perseus Catalog for:
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.