[9]
quae cum ego non solum suspicarer, sed plane
cernerem—neque enim obscure gerebantur—dixi in senatu
in hoc magistratu me popularem consulem futurum. quid
enim est tam populare quam pax? qua non modo ei quibus
natura sensum dedit sed etiam tecta atque agri mihi laetari
videntur. quid tam populare quam libertas? quam non
solum ab hominibus verum etiam a bestiis expeti atque
omnibus rebus anteponi videtis. quid tam populare quam
otium? quod ita iucundum est ut et vos et maiores vestri
et fortissimus quisque vir maximos labores suscipiendos
putet, ut aliquando in otio possit esse, praesertim in imperio
ac dignitate. quin idcirco etiam maioribus nostris
praecipuam laudem gratiamque debemus, quod eorum
labore est factum uti impune in otio esse possemus. qua
re qui possum non esse popularis, cum videam haec omnia,
Quirites, pacem externam, libertatem propriam generis ac
nominis vestri, otium domesticum, denique omnia quae
vobis cara atque ampla sunt in fidem et quodam modo in
patrocinium mei consulatus esse conlata?
This text is part of:
Search the Perseus Catalog for:
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.