[102]
ex quo intellegi,
Quirites, potest nihil esse tam populare quam id quod ego
vobis in hunc annum consul popularis adfero, pacem, tranquillitatem,
otium. quae nobis designatis timebatis, ea ne
accidere possent consilio meo ac ratione provisa sunt.
non modo vos eritis in otio qui semper esse volueratis,
verum etiam istos quibus odio est otium quietissimos atque
otiosissimos reddam. etenim illis honores, potestates, divitiae
ex tumultu atque ex dissensionibus civium comparari
solent; vos, quorum gratia in suffragiis consistit, libertas in
legibus, ius in iudiciis et aequitate magistratuum, res familiaris
in pace, omni ratione otium retinere debetis.
This text is part of:
Search the Perseus Catalog for:
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.