[96]
huc isti xviri
cum iↃↃ colonorum ex lege Rulli deduxerint, c decuriones,
x augures, vi pontifices constituerint, quos illorum animos,
quos impetus, quam ferociam fore putatis? Romam in
montibus positam et convallibus, cenaculis sublatam atque
suspensam, non optimis viis, angustissimis semitis, prae sua
Capua planissimo in loco explicata ac praeclarissime sita
inridebunt atque contemnent; agros vero Vaticanum et
Pupiniam cum suis opimis atque uberibus campis conferendos
scilicet non putabunt. oppidorum autem finitimorum
illam copiam cum hac per risum ac iocum contendent;
Veios, Fidenas, Collatiam, ipsum hercle Lanuvium, Ariciam,
Tusculum cum Calibus, Teano, Neapoli, Puteolis, Cumis,
Pompeiis, Nuceria comparabunt.
This text is part of:
Search the Perseus Catalog for:
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.