[92]
haec
consilia maiorum M. Bruto, ut antea dixi, reprehendenda et
P. Rullo visa sunt; neque te, P. Rulle, omina illa M. Bruti
atque auspicia a simili furore deterrent. nam et ipse qui
deduxit, et qui magistratum Capuae illo creante ceperunt, et
qui aliquam partem illius deductionis, honoris, muneris
attigerunt, omnis acerbissimas impiorum poenas pertulerunt.
et quoniam M. Bruti atque illius temporis feci mentionem,
commemorabo id quod egomet vidi, cum venissem Capuam
colonia iam deducta L. Considio et Sex. Saltio, quem ad
modum ipsi loquebantur, 'praetoribus,' ut intellegatis quantam
locus ipse adferat superbiam, quae paucis diebus quibus
illo colonia deducta est perspici atque intellegi potuit.
nam primum,
This text is part of:
Search the Perseus Catalog for:
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.