[89]
videte quantum intervallum sit
interiectum inter maiorum nostrorum consilia et inter
istorum hominum dementiam. illi Capuam receptaculum
aratorum, nundinas rusticorum, cellam atque horreum
Campani agri esse voluerunt, hi expulsis aratoribus, effusis
ac dissipatis fructibus vestris eandem Capuam sedem novae
rei publicae constituunt, molem contra veterem rem publicam
comparant. quod si maiores nostri existimassent
quemquam in tam inlustri imperio et tam praeclara populi
Romani disciplina M. Bruti aut P. Rulli similem futurum
—hos enim nos duos adhuc vidimus qui hanc rem publicam
Capuam totam transferre vellent—profecto nomen illius urbis
non reliquissent.
This text is part of:
Search the Perseus Catalog for:
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.