[85]
si iam campus Martius
dividatur et uni cuique vestrum ubi consistat bini pedes
adsignentur, tamen promiscue toto quam proprie parva frui
parte malitis. qua re etiam si ad vos esset singulos aliquid
ex hoc agro perventurum qui vobis ostenditur, aliis
comparatur, tamen honestius eum vos universi quam singuli
possideretis. nunc vero cum ad vos nihil pertineat, sed
paretur aliis, eripiatur vobis, nonne acerrime, tamquam
armato hosti, sic huic legi pro vestris agris resistetis?
adiungit Stellatem campum agro Campano et in eo
duodena discribit in singulos homines iugera. quasi vero
paulum differat ager Campanus a stellati;
This text is part of:
Search the Perseus Catalog for:
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.