[73]
atque in hos agros qui hac lege empti sint colonias
ab his xviris deduci iubet. quid? omnisne locus eius
modi est ut nihil intersit rei publicae, colonia deducatur
in eum locum necne, an est locus qui coloniam postulet,
est qui plane recuset? quo in genere sicut in ceteris
rei publicae partibus est operae pretium diligentiam
maiorum recordari, qui colonias sic idoneis in locis contra
suspicionem periculi conlocarunt ut esse non oppida
Italiae, sed propugnacula imperi viderentur. hi deducent
colonias in eos agros quos emerint; etiamne si rei
publicae non expediat?
This text is part of:
Search the Perseus Catalog for:
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.