[72]
quaero, si qui velint vendere non fuerint, quid
pecuniae fiet? referre in aerarium lex vetat, exigi
prohibet. igitur pecuniam omnem xviri tenebunt, vobis
ager non emetur; vectigalibus abalienatis, sociis vexatis,
regibus atque omnibus gentibus exinanitis illi pecunias
habebunt, vos agros non habebitis. 'facile,' inquit, 'adducentur
pecuniae magnitudine ut velint vendere.' ergo
ea lex est qua nostra vendamus quanti possimus, aliena
emamus quanti possessores velint.
This text is part of:
Search the Perseus Catalog for:
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.