[70]
nam ad hanc emptionem xviralem
duo genera agrorum spectant, Quirites. Eorum unum
propter invidiam domini fugiunt, alterum propter vastitatem.
Sullanus ager a certis hominibus latissime continuatus
tantam habet invidiam ut veri ac fortis tribuni
plebis stridorem unum perferre non possit. hic ager
omnis, quoquo pretio coemptus erit, tamen ingenti pecunia
nobis inducetur. alterum genus agrorum propter sterilitatem
incultum, propter pestilentiam vastum atque desertum
emetur ab eis qui eos vident sibi esse, si non vendiderint,
relinquendos. et nimirum id est quod ab hoc tribuno
plebis dictum est in senatu, urbanam plebem nimium in re
publica posse; exhauriendam esse; hoc enim verbo est
usus, quasi de aliqua sentina ac non de optimorum civium
genere loqueretur.
This text is part of:
Search the Perseus Catalog for:
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.