[68]
sed videte vim legis agrariae. ne ei quidem qui agros
publicos possident decedent de possessione, nisi erunt
deducti optima condicione et pecunia maxima. conversa
ratio. antea cum erat a tribuno plebis mentio legis
agrariae facta, continuo qui agros publicos aut qui possessiones
invidiosas tenebant extimescebant; haec lex eos
homines fortunis locupletat, invidia liberat. quam multos
enim, Quirites, existimatis esse qui latitudinem possessionum
tueri, qui invidiam Sullanorum agrorum ferre non possint,
qui vendere cupiant, emptorem non reperiant, perdere iam
denique illos agros ratione aliqua velint? qui paulo ante
diem noctemque tribunicium nomen horrebant, vestram vim
metuebant, mentionem legis agrariae pertimescebant, ei
nunc etiam ultro rogabuntur atque orabuntur ut agros
partim publicos, partim plenos invidiae, plenos periculi
quanti ipsi velint xviris tradant. atque hoc carmen hic
tribunus plebis non vobis, sed sibi intus canit.
This text is part of:
Search the Perseus Catalog for:
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.