[34]
iudicare per quinquennium vel de consulibus vel
de ipsis tribunis plebis poterunt; de illis interea nemo
iudicabit; magistratus eis petere licebit, causam dicere non
licebit; emere agros a quibus volent et quos volent quam
volent magno poterunt; colonias deducere novas, renovare
veteres, totam Italiam suis coloniis ut complere liceat permittitur;
omnis provincias obeundi, liberos populos agris
multandi, regnorum vendendorum summa potestas datur;
cum velint, Romae esse, cum commodum sit, quacumque
velint summo cum imperio iudicioque rerum omnium
vagari ut liceat conceditur; interea dissolvant iudicia publica,
e consiliis abducant quos velint, singuli de maximis
rebus iudicent, quaestori permittant, finitorem mittant,
ratum sit quod finitor uni illi a quo missus erit renuntiaverit.
verbum mihi deest,
This text is part of:
Search the Perseus Catalog for:
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.