[5]
videte nunc quo adfectent iter apertius quam antea.
nam superiore parte legis quem ad modum Pompeium
oppugnarent, a me indicati sunt; nunc iam se ipsi indicabunt.
iubent venire agros Attalensium atque Olympenorum
quos populo Romano P. Servili, fortissimi viri, victoria
adiunxit, deinde agros in Macedonia regios qui partim
T. Flaminini, partim L. Pauli qui Persen vicit virtute parti
sunt, deinde agrum optimum et fructuosissimum Corinthium
qui L. Mummi imperio ac felicitate ad vectigalia populi
Romani adiunctus est, post autem agros in Hispania apud
Carthaginem novam duorum Scipionum eximia virtute
possessos; tum vero ipsam veterem Carthaginem vendunt
quam P. Africanus nudatam tectis ac moenibus sive ad
notandam Carthaginiensium calamitatem, sive ad testificandam
nostram victoriam, sive oblata aliqua religione ad
aeternam hominum memoriam consecravit.
This text is part of:
Search the Perseus Catalog for:
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.